Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 102

Anshelm überträgt 31 Juchart Ackerland und 14 Fuder Wiesland zu Althaim und Hoolzaim nebst einem Walde zu Lahha an Sanct Gallen.
Datierung: 785 09 01
Ausstellungsort: Schörzingen

In Christi nomine Unicuique perpedrandum est, quod evangelica vox admonit dicens: Date et dabitur vobis sicut et ego Anshelm in Dei nomine itaque trado ad monasterium sancti Galli confessoris, quae est constructus in paco Harboninse, ubi Werdo abbas esse videtur. Et hoc est, quod dono in paco Pirihteloni in locis et in villas nunhcupantes Althaim et Hoolzaim, de terra mea XXXI iornalis et de prada XIIII carradas, et silva mea in loco, qui dicitur Lahha in ea vero racione, ut ego et filii mei per annos siggulos exinde usque ad obidum nostrum censum solvamus Si quis vero, quod fieri non credo, ego ipsi et eredis mei et posteredum meorum aut ulla oposita persona, quae contra hanc dradicione ista a me facta frangere aut rumpere voluerit non solum quod ei non liciat, sed damnum incurrat et in fisco dominico multa conponat, id est auri uncias III, argenti pondura quinque quoactos exsolvat et quod repedit nihil evindicet cum omni stibulacione subnixa Hactum in Scercingas villa publice. Et ic sunt testes, qui in praesente fuerunt, quorum ic signacula contenuntur Signum Hanshelmmi, qui hanc dradicione ista fieri rocavit. † sig. Rodperti presbiteri. † sig. Eborini. sig. Nandgeri. sig. Chuniberti. sig. Ruodhoi. sig. Danchoni. sig. Laibolfi. sig. Woldregi. Notavi die iovis, kal. septembris XVIII. anno regnante domno nostro Caralo rege Franchorum adque Loncobartorum, sub Pirihteloni comite. Ego Berachtozus, ahcsi indignus vocatus presbiter, scripsi et subscripsi