Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 97

Dhanco und seine Gattin Svabin schenken 7 Juchart in Steinach an Sanct Gallen.
Datierung: 782 04 21
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine ego Dhanco et coniux mea Svabin. Talis nobis decrevit voluntas, ut pro remedio anime nostre aliquid de terra nostra at monasterium sancti Galli condonare deberemus, quod ita et fecimus Et hoc est, quod donamus in pago Arboninse in villa, que vocatur Steinaha, iurnales septem; hec omnia et ex integro a die presente ad ipsum monasterium tradimus adque transfundimus ibidem perpetualiter possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, si nos ipsi aut successores nostri, qui contra hanc cartam tradicionis agere temtaverit aut eam infrangere voluerit sotiante fisco multa conponat, id est auri uncias II et argenti pondus III coactus exsolvat et quod repetit non prevaleat evindicare, sed hec presens carta traditionis omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actuum in ipso monasterio sancti Galli confessoris puplici, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Dhanco, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Arnolt testis. sig. Reghinpert test. sig. Woleri test. sig. Liupert test. sig. Sigibert test. Ego enim Engilbertus diaconus rogitus anno XIII regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi Notavi die dominica, XI kal. madias