Otgaer überträgt seinen Besitz in Bickelsberg an Sanct Gallen.
Datierung: 782 01 11
Ausstellungsort: Oberndorf
In Dei nomine ego Otgaer. Talis mihi decrevit voluntas, ut omnes res meas ad monasterium sancti Galli condonare deberem, quod ita et feci Et hoc est, quod dono in pago Bertoltipara in loco, qui dicitur Buchilesperc, id est casis, domibus, aedificiis, pecuniis, terris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, nihil praetermittendo ad ipsum monasterium vel eius rectoribus trado in dominationem in ea vero ratione, ut dum advivo ipsas res possedeam et annis singulis exinde censum solvam, hoc est X modia de anona et una maltra de frumento et aut in cera aut in vestimentis aut in frisginga tremisse valente et per singulas araturas singulos iuches arare et seminare et collegere et in fenatione unum diem operare. Post meum vero decessum filii mei vel filii filiorum meorum, quamdiu ipsum censum solvant, illas res possedeant Et si ego aut aliquis ex illis de illa terra ad alia terra ipsius sancti Galli transire voluerit ibidem similiter illum censum solvat et illas res possedeat et nihilominus presens epistula ista omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnixa Actum Obarindorf villa publice Signum Otger, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Deothoh testis. sig. Hruadoni test. sig. Lantbert test. sig. Ceizman test. sig. Hadubert test. sig. Wolfman test. sig. Cunzo test. sig. Drudbert test. sig. Hadumar test. sig. Wano test. sig. Sighiman test. Ego itaque Waldo diaconus rogitus anno XIII regnante Carolo rege Franchorum scripsi et subscripsi. Notavi die veneris, III. id. ian