Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 98

Roadpert überträgt die Hälfte seines Besitzes in Zuckenried an Sanct Gallen.
Datierung: 782 11 08 (781 11 02)
Ausstellungsort: Zuckenried

In Christo nomine Ego Roadpertus dono adque trado ad monasterium sancti Galli de terra mea demediam partem; et hoc est, quod dono in pago Durgauia in villa, qui dicitur Zuckinreod; hec omnia et ex integro sicut supra diximus, trado in dominacionem ad monasterium sancti Galli vel eius rectore Waldone abbate vel eius monachis ibidem Deo deservientibus; in ea vero racione, ut ipsas supradictas res tempus vite me post me recipiam et exinde annis singulis censum solvam, hoc est quindecim siclas de cervisa et XXX panis et III dies admedere; hoc faciam tempus vite meae. Et si filius meus post obitum meum ipsud facere voluerit, ipsum censum solvat et illas res possedeat Actuum in villa puplici, qui dicitur Zuckinreod, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Roadberto, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Vuramhari testis. sig. Deotpalt test. sig. Raatcoz. sig. Hariman. sig. Rathari. sig. Walberto. sig. Waldo. sig. Busilo. sig. Liutcoz. Ego itaque Wincencius monachus rogitus anno XIIII regnante Karolo rege Franchorum scripsi et supscripsi. Notavi die veneris, VI non. novembris