Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 95

Wolfhart überträgt seinen Besitz in Brittheim an Sanct Gallen.
Datierung: 782 01 11
Ausstellungsort: Oberndorf

Ego enim in Dei nomine Wolfhart talis mihi decrevit voluntas, ut omnes res meas ad monasterium sancti Galli condonare deberem, quod ita et feci Et hoc est, quod dono in pago Bertoltipara in villa, que dicitur Britihaim, id est casis, domibus, aedificiis, mancipiis, pecuniis, terris, silvis, aquis aquarumque decursibus, haec omnia et ex integro a die presente ad ipsum monasterium trado in dominationem in ea vero ratione, ut dum advivo ipsas res possedeam et annis singulis exinde censum solvam, hoc est X modia de anona et una maltra de frumento et aut in cera aut in vestimentis aut in frisginga tremisse valente et per singulas araturas singulos iuches arare et seminare et collegere et unum diem in fenatione operare. Post meum vero decessum filii mei vel filii filiorum meorum, quamdiu ipsum censum solvant, illas res possedeant. Et si aliquis ex nobis de ipsa terra ad alia terra ipsius sancti Galli transire voluerit ipsum censum ibidem solvat et illas res possedeat et nihilominus presens traditio ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum Obarindorf villa publice Signum Wolfhart, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Deothoh testis. sig. Hruadoni test. sig. Lantbert test. sig. Ceizman test. sig. Hadubert test. sig. Wolfman test. sig. Cunzo test. sig. Drudbert test. sig. Hadumar test. sig. Wano test. sig. Sighiman test. Ego itaque Waldo diaconus rogitus anno XIII. regnante Carolo rege Franchorum scripsi et subscripsi. Notavi die veneris, III id. ian. feliciter