Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 94

Witerich überträgt seinen Besitz in Weizen, mit Ausnahme des Besitzes der Kirche, an Sanct Gallen.
Datierung: 781 05 13
Ausstellungsort: Weizen

Sagrum locum sanctum monastirium sancti Gallonis, qui est constructus in Durgauia in Arbunense pago, ubi ipse sanctus in corpore requiescit, ubi iohannis episcopus preesse videtur Ego in Dei nomen Witerichus cogitavi Dei intuitum vel aeternam retributionem propterea trado res meas pro remedium anime meae ad supradictum locum sanctum et monachis ibidem servientibus, quicquid in Alpegauia in villa noncupante Wizia, quidquid ibidem visus sum abere, exceptum illas res eclesie, hoc est agra, prata, sola, edifficia, mancippia, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, tam mobile, quam inmobile, omnia ex omnibus, quidquid ibidem visus sum abere trado atque transfondo ad supra- dictum locum sanctum; in ea vero rationem, ut annis singulis censum solvam ego et agnatio mea post me, hoc est viginti siglas de cervesa et maltra de chernone et frischinga tremise valente. Et si ego aut heredis mei ipsas res redemere volueremus, cum viginti soledus redemamus. Et si ego aut heredes mei ipsum censum solvere nolueremus, ipsas res ad supradictam eclesiam firma et stabilis permaniat, ut quidquid rector monastirii exinde facere voluerit, libera hac firmissima in Dei nomine in omnibus abiat potestatem Si quis vero ego aut heredes mei aut ulla opposita persona contra hanc donationem istam venire, agere, temptare vel inrumpere voluerit solvat dublum tantum, quantum in ipsa donatione insertum est, et a fisco auri uncia una et argenti pondera duo, et nihilomenus praesens donatio istic omni tempore firma et stabilis permaniat cum stipulatione subnixa. Actum villa Wizia publice Signum Witericho, qui hanc donationem fieri rogavit. Hii sunt, qui praesentes fuerunt. † sig. Manogald testis. † sig. Ruothard test. † sig. Walpert test. † sig. Ughubert test. † sig. Fricho test. † sig. Hurolf test. † sig. Wolvoni test. † sig. Liutpald test. † sig. Adalghar test. Ego Liutfritus presbiter scripsi et subscripsi Notavi die domenicum, III. id. mad anno decimo regnante domno nostro Charlo rege Franchorum, sub Uodolrico comite.