Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 93

Abt Johannes verleiht an Managold den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz in Sveiningas gegen Zins.
Datierung: 780
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine iohannis episcopus, gratia Dei abba vocatus, una cum fratribus, qui in monasterio sancti Galli degunt, ubi eius sacre requiescit corpus. Igitur quod non est incognitum, quod Managoldus pro remedium anime fratris sui Hugiberti casato uno cum hoba sua ad supradicta ecclesia tradedisset in villa, qui dicitur Sveiningas, his nominibus: Dheotinc, Hiltimunt, Adalhilt petivit, ut per precariam ei prestare deberemus quod una cum consensu fratrum nostrorum ita fecimus in ea vero ratione, ut per annis singulis censum exinde solvat, hoc est XV siclas de cervisa et maldra de chernone et friskinga trimisse valente et in omne zelga iornale uno arare et III dies asecare et III amadere. Et si ei aliquando voluntas evenerit aut necessitas exigerit, ut ipsas res ad usum proprium recipere voluerit, solvat eas cum XXX solidos, et quidquid inde voluerit postea agere nostris partibus liberam habeat potestatem. Et hoc ei concedimus, ut si ipsos solidos infra unius anni spacium exsolvere non valuerit vel infra trium annorum curricula eos nobis ex- solvat; interea autem census, quod nos cum illo convenit, sicut supra memoravimus, nobis exinde currat. A die autem, quando supradictum precium nobis habuerit expensum et nos nostris partibus eum visi fuerimus possedere, sic cesset ab ipso censo. Et si filio eius conventio ista placuerit et id ipsud facere voluerit, ipsas res possedeat. Facta precaria in monasterio sancti Galloni confessoris Signum iohanne episcopo. sig. iohanne diaconi. sig. Aeginone presbiteri. sig. Stephani presbiteri. sig. Adalrih presbiteri. sig. Hugiberto.sig. Perahther. sig. Paldolt. sig. Sigybreht. sig. Waldbert. sig. Friccho. Ego Rodolaicus lector scripsi anno XII regnante domno nostro Carolo gloriosissimo rege Franchorum.