Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 92

König Karl bestätigt die Uebereinkunft zwischen dem Bischof Sidonius von Constanz und Abt Johannes von Sanct Gallen über einen von dem Kloster Sanct Gallenan das Bisthum Constanz zu bezahlenden Zins.
Datierung: 780 03 08
Ausstellungsort: Worms

Carolus gratia Dei rex Francorum et Langobardorum ac patritius Romanorum omnibus pontificibus atque proceribus nostris tam presentibus, quam et futuris. In consensu eorum nos ire frequenter oportet atquae constabilem permanere, qui pro amore Dei ea meditantur, quae ipsius beneplacita in omnibus esse confidunt. Igitur dum pluribus constat esse conpertum, eo quod superna gratia inspirante vir venerabilis Sedonius atquae iohannis abba per consensum domno Haeddone episcopo salubri consilio inter se acceperunt, qualiter monasthirium sancti Gallone, qui aspicit ad ecclesiam sanctae Mariae urbis Constantiae, sub tali rite institui deberent, quatenus monachi, qui sub predicti iohannis vel futuro tempore in ipso monasthirio erant, absquae ullius inquietudine Deo opitulante ibidem sub tranquillitate vitam degere debuissent ac Deo militantes pro nobis vel cuncto populo christiano pleniter deberent Domini misericordia adtentius exorare, quapropter consenserunt, ut annis singolis abbates eiusdem memorati loci de ipso monasthirio partibus sanctae Mariae eiusquae pontificibus in censum uncia de auro et caballo valente libra una persolverae deberent; in reliquo vero, quicquid ad ipsum monasthirium obtingebat, cum omni integritate pro ipsorum monachorum sustentatione vel alimenta rectores sui in eorum haberent potestatem pleniter dominandi. Quibus praedictis viris venerabilibus ita aptificantibus eorum manus roboratas uno tenore conscriptas nobis ostenderunt relegendas optantes nempe, ut sicut eos constat sancxisse pro amore Christi, ita et nos in nostra aelymosina confirmare deberemus, quorum peticione nequivimus denegare, sed taliter in omnibus confirmasse cognoscite, praecipientes enim, ut sicut eorum continentur epistulas, quas inter se confirmarunt, ita et deinceps a nobis vel succedentibus regibus atque pontificibus vel abbatibus sit in omnibus perpetualiter conservatum et nec nostra vel aliorum regum hoc inrumpatur sublimitas nec episcoporum aut abbatum violetur saeva cupiditas. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur de anulo nostro subter sigillavimus. Rado relegi et subscripsi. Data octavo idus marcias, anno duodecimo regni nostri. Actum Vurmasia civitate publico.