Hiso überträgt seinen Besitz in Rickenbach, Matzingen, Degerschen, Widahe, Trungen, Bucinesvilare und das Leibgeding der Harisinda in Ganterswil und Batzenheid an Sanct Gallen.
Datierung: 779 03 16
Ausstellungsort: Schwarzenbach
In Christi nomine ego Hiso, filius Lutonis condam. Talis mihi decrevit voluntas, ut una cum filio meo Hattino omnes res nostras ad monasterium sancti Galli condonare deberem, quod ita et feci Et hoc est, quod dono in pago Durgauginse in villa, qui dicitur Rihinbah, et in Mazcingas et ad Tegarascahe et ad Widahe et in Druangum et in Bucinesvilare et illud, quod est in Cantrichesvilare et in Pacinweidu de meis, cum quibus dotavimus Herisindam ad suum tempus, post illius decessum sit similiter in illa traditione, sicut et cetera. Haec omnia et ex integro a die presente ad ipsum monasterium et iohanne episcopo eiusque monachis ibidem Deo derservientibus trado in dominationem in ea vero ratione, ut dum advivo ipsas res possedeam et censum annis singulis exinde solvam, hoc est XXX siclas de cervisa et I maltra de pane et frisginga tremisso valente et iuchum unum arare et seminare faciam et intus ducere. Post meum vero decessum Hattinus id ipsud faciat et filius eius et filius filii eius; quamdiu ipsum censum solvant, illas res possedeant Et si ego aut ullus heredum meorum aut ulla alia oposita persona, qui contra hanc cartulam agere temptaverit sociante fisco multa conponat, id est auri untias II et argenti libras III coactus exsolvat et ad ipsum monasterium duplam reppetitionem restituat et nihilominus presens epistula ista omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnixa Actum Svarcinbah villa publici Signum Hiso et Hatti auctores. sig. Wurmheri testis. sig. Theotbald test. sig. Erchanbert test. sig. Salucho test. sig. Ratecoz test. sig. Rihbert test. sig. Zuzzo test. sig. Dancrat test. sig. Adalbert test. sig. Hiltipereth test. Ego itaque Helfant clericus rogatus scripsi anno VII regnante Carolo rege, et Walto relegi et subscripsi Notavi die martis, XVII kal. april., sub Isanbardo comite Sig. Sigimar et Wolfcoz test.