Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 85

Waldrata und ihr Sohn Waldbert übertragen ihren Besitz in Romanshorn mit der dortigen Kirche und einem Hörigen an Sanct Gallen.
Datierung: 779 02 02
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Sacrasancta ecclesia sancti Galli confessoris, qui est constituta in pago Arbonensi vel in sito Durgogensi, ubi ipsius corpus in Christo requiescit et ubi iohannes episcopus et abbas adesse videntur Ego itaque in Dei nomine Waldrata, filia Theotuni condam, qui fuit uxor Waldramno tribuno, talis mihi decrevit voluntas atque summa devotio una cum consensu Waltberto filio meo et fratrum eius filiorum meorum, ut aliquod locum, qui dicitur Rumanishorn ad ecclesiam sancti Galli, ubi nunc preest iohannes abbas, condonare dibuerem, quod et ita feci Et ego itaque Waldbertus similiter cum genetrici meo Waltratani, quantum mihi in ipsum locum in porcionem contingebat ad ipsam superdictam ecclesiam sancti Galli trado in dominationem vel eius monachis ibidem deservientes; in ea vero ratione, ut mihi viventi annis singulis exinde censum solvamus et hoc per precariam habeamus, hoc est cirvisa siclas XV et maldra de pane et frisgingas drimissi valenti, per festivitatem sancti Calli hoc solvamus Quidquid in ipsum locum visi sumus habere ego et filius meus Waldbertus omnia et ex integro a die presente in dominationem sancti Galli et eius monachis tradimus atque transfundimus cum ecclesiam sancte Marie et sancte Petri et sancti Galli, quid ibidem est consecrata cum domibus, etefficiis, viniis, agris, campis, silvis, pratis, ortifferis, pumifferis, cultis et incultis, mobilibus atque immobilibus, et servo uno Mimuni nomine sine uxore et infantes suos, cum piculiis suis, cum omnia quod habet Et rogamus et pedimus sugessionis vestre de duabus nonnanis Theotsinda et Guatani, quas ego notrivi et circa me cum omnia diligentia serviunt, quamdius ipsas volunt quod in ipsum locum Deo et vos serviunt et per vestrum consilium vivant. Et ego Waldbertus taliter mihi convenit una cum consensu monachorum sancti Galli de illa silva, quod ad laterem ipsius loci adest in coniunctionem campis et silvi, quantum illi hominis vestri, quid ibidem ipsum locum providebunt vel ibi manent, tantum exartent, quantum podent in eorum conpendio et ad eorum opus, quid ibidem manunt, et ligna et maderame et eorum porcus, quando pascio est, ad sufficientiam habeant potestatem, et alios extraneos non habeant licentiam dare Si quis vero, quod fiero non credimus, si nos ipse, quod absit, aut ullus de gentibus nostris aut quislibet ulla oposita persona, qui contra hanc cartam traditionis venire temptaverit partibus fische multa cumponat, id est auri libras quinque et argenti pondoro X quoactus exsolvat et duplam repeditionem cum omnes res admelioratas ad monasterium sancti Galli restituat et quod repedit pernullisque ingeniis evindicare non valeat, sed hec presens epistola omni tempore firma, stabilis debeat perdurare Actuum in monasterio sancti Galli publici, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Waldberto atque Waltrata, qui hanc fieri cartam rogaverunt sig. Reginberto teste. † Wolframno test. † Meginberto test. † Wolfridus test. † sig. Gramanno test. † Wolfharto test. † Wolfri test. † Roadberto. † Hitzi. † sig. Amulbert. † sig. Crimolt. Ego enim Wolvinus lector anno undecimo regnante domno Carlo gloriosissimo rege scripsi et subscripsi Notavi sub die, quod fecit febr. dies II