Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 84

Hrambert überträgt seinen Besitz in Fischbach an Sanct Gallen.
Datierung: 778 09 13
Ausstellungsort: Fischbach

Ego in Dei nomine Hrambertus dono adque trado ad monasterium sancti Gallonis omnem portionem meam, sicut mihi a filiis meis legitime contingit. Hoc est, quod dono in pago Linzcauvia in villa, que dicitur Fiscbahc, sicut iam dixi, omnia et ex integro trado adque transfundo ad ipsum monasterium ibidem post meum obitum perpetualiter possedendum; in ea ratione, ut dum advivo censum exinde solvam, id est X modias de annona aut X siclas de cervisa, et frisginga saiga valente et X panes Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus heredum meorum aut quislibet ulla oposita persona, qui hanc cartulam irritam facere aut eam inquietare voluerit partibus fische multa conponat, id est auri untias II et argenti ponduos III coactus exsolvat et ad ipsum monasterium duplam reppetitionem restituat et quod reppetit nihil evindicet, sed hec presens traditio omni tempore firma et inviolata permaneat cum stibulatione subnixa Actum Fiscbahc villa publici Signum Hrambert, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Waldbert et Wolfbert filiis eius consentientibus. sig. Hroadhoh testis. sig. Theothoh test. sig. Baturihc test. sig. Theotinc test. sig. Warmunt test. sig. Baldmunt test. sig. Adalhelm test. sig. Marcus test. Ego itaque Waldo diaconus rogatus anno VIII regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi Notavi die dominico, id. sept., sub Hroadberto comite