Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 83

Waltfrid überträgt Besitzungen und Hörige in Leipferdingen an Sanct Gallen.
Datierung: 778 05 03

In Dei nomine ego Waltfrid, filius Deotrih. Talis mihi decrevit voluntas, ut aliquid de rebus meis ad monastirium sancti Galli condonare deberem, quod ita et feci. Dono adque trado in villa, que vocatur Liutfridingas, Riholfum cum hoba sua et cum omni peculiare eius et Sighimundum cum hoba sua et cum omni peculiare eius et de terra salica iuches XXX et Ratlindam cum duos infantes suos; haec omnia et ex integro ad ipsum monasterium trado adque transfundo; in ea ratione, ut illas res possedeam et annis singulis exinde censum solvam, hoc est XXX siclas de cervisa et duas maltras de pane et frisginga tremisso valente. Et si mihi aliquando aptum videtur, ut illud redimam, cum XXX solidis illas res vel ista traditione redimam. Et si mihi dies exitus mei supervenerit, antequam illud redimere faciam, ipsas res post me nullus de heredibus meis aut alius quislibet non possedeat, sed ad ipsum monasterium revocare debetur ibidem perpetualiter possedendum Signum Waltfrid, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Theotrih patris eius consentientis. sig. Theotrih filii eius consentientis. sig. Walto fratris eius consentientis. sig. Otbert testis. sig. Werdo presbiteri. sig. Waldo test. sig. Waldbert test. sig. Hacco test. sig. Eghibert test. sig. Hadubert test. sig. Heribert test. sig. Sighimunt test. sig. Sighi test. sig. Tuni test. Ego itaque Waldo diaconus rogitus anno X regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi. Notavi die dominico, V nonas mad., sub Hroadberto comite