Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 57

Graf Rotbert überträgt seinen Besitz in Aulfingen an Sanct Gallen.
Datierung: 770 08 09

In Dei nomine Ego Rotbertus comes, filius Hnabi condam, talis mihi decrevit voluntas, ut aliquid de rebus meis ad aliqua loca sanctorum venerabilia dare deberem, quod ita et feci Dono ad monasterium sancti Gallonis, qui est constructus in pago Arboninse; et hoc est quod dono in pago, qui dicitur Eitrahuntal, in villa, qui dicitur Auwolvinca, quidquid in hac die presenti ibidem visurus sum habere, id est campis, silvis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, haec omnia ex integro pro anime meae remedium vel pro aeterna retributione ad ipsum superius nominatum monasterium trado adque transfundo; in ea ratione, ut omni tempus vite meae ipsas res per beneficium ipsorum monachorum post me recipiam et censum ex hoc eis persolvam. Et hoc est census, quod me apud illos convenit per singulos annos: XXX siclas de cervisa et frisginga solido valente et duas maldras de pane Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de propinquis heredibus meis vel proheredibus aut quislibet ulla oposita persona, qui contra hanc cartulam veniret aut eam infrangere voluerit, non solum quod ei non liceat sed damnum incurrat, id est tantum et alium tantum, quantum cartula ista contenit, ad ipsum superius nominatum monasterium restituat, et sociante fisco multa conponat, id est auri untias II et argenti ponduos IIII coactus exsolvat et si reppetit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stibulatione subnixa Actum Iburinga, villa publica Signum Roadberto comite, qui hanc cartulam traditionis fieri rogavit. † Adalungus scripsi et subscripsi. † sig. Hroadharii testis. † Starchulfi test. † Amichoni test. † sig. Lantberti presbiteri et test. † sig. Berthadi test. sig. Seligaeri test. † sig. Folcholti test. sig. Isanharti test. Ego itaque Waldo diaconus rogatus ab Roadberto scripsi et subscripsi in anno II regni Carlo rege Franchorum, sub die V id. agust