Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 56

Gundachar überträgt seinen Besitz in Egesheim mit Ausnahme zweier Hörigen an Sanct Gallen.
Datierung: 770 06 29

In Dei nomine. Ego itaque Gundachar dono atque trado ad monasterium sancti Gallonis, quicquid in villa, qui dicitur Agineshaim, ab hac die praesenti visus sum habere exceptis duo mancipia, reliqua vero omnia ex integro ad ipsum superius nominatum monasterium trado adque transfundo; in ea ratione, ut ipsas res per beneficium ipsorum monachorum ad me recipiam tempus vitae meae et censum eis exinde persolvam, id est per singulos annos XXX siclas de cervisa et XXX panes et frisginga tremisso valente, et quando opus fuerit aut ad messem vel pratum colligendum vel ad reliqua in passiato faciam. Et si filius meus aut frater meus id ipsud facere voluerint, faciant, sin autem, ipsas res sine ulla marritione ad ipsum monasterium revertantur Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel proheredibus, qui contra hanc cartulam venire aut eam infrangere voluerit, non solum quod ei non liceat sed damnum incurrat, id est tantum et alium tantum quantum cartula ista contenit ad ipsum monasterium ferat et indiscutiente fisco multa conponat, id est auri uncias duas et argenti ponduos quattuor coactus exsolvat et si repetit nihil evindicet, sed praesens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stipulatione subnexa. Actum in ipso monasterio. Cartula ista scripta est in anno secundo regni Carlomanno rege, III kal. iul., et Pirahtilone comite. Ego itaque Ato diaconus rogitus ab Gundachro scripsi et subscripsi. Signum Gundachri, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Verei. † Votmar. † Rucimire. † Eholt. † Poto. † Tuhuto. † Cirico. † Uciolf. † Filomar. † Frehholt. † Tuato. † Linco. † Pito. † Ackiolt etc.