Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 58

Hadupert und seine Mutter Teotrada übertragen ihren Besitz in Hatzenweiler an Sanct Gallen.
Datierung: 770 09 05

In Dei nomine Ego Hadupertus et genitrix mea Teotrada talis nobis communis decrevit voluntas, ut res nostras ad aliqua loca venerabilia sanctorum dare deberemus, quod ita fecimus Donamus ad monasterium sancti Gallonis, qui est constructus in pago Arboninse, ubi eius sacrus requiescit corpus; et hoc est, quod donamus in pago Argoninse in vilari, quod dicitur Haddinwilare, et in villa, qui dicitur Argona, quicquid in his locibus visuri sumus habere in hac die praesente, id est casas, curtiles cum omnibus aedificiis, quae ibidem esse videntur, et servos et ancillas et omnia pecuniana, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis, viis, aquis aquarumque decursibus, haec omnia ex integro tradimus ad ipsum superius nominatum monasterium; in ea ratione, ut ipsas res per beneficium ipsorum monachorum tempus vitae nostrae per cartulam precariam post nos recipiamus et censum eis exinde solvamus. Et hoc est census, quod nobis cum illis convenit per singulos annos: II carradas de grano bono non scusso, I de spelda et alterum de avina, et quando esca est porcum solido valentem I, et quando esca non est arietem bonum. Et post nostram vero discessionem ipsas res pro animas nostras ad ipsum monasterium sine ulla marritione revertantur ibique in perpetuum donatas permaneant Et si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi, aut aliquis de heredibus nostris vel proheredibus, qui contra hanc cartulam traditionis venire aut eam infrangere voluerit, non solum quod ei non liceat sed damnum incurrat, id est tantum et alium tantum, quantum cartula ista contenit, ad ipsum monasterium restituat et indiscutiente fisco multa conponat, id est auri uncias II, argenti ponduos IV coactus exsolvat et si repetit nihil evindicet, sed praesens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum omni stipulatione subnixa Actum Arguna villa publice. Hii sunt testes, qui in praesenti fuerunt et firmaverunt Signum Haduperti, qui tradidit et scripsit. sig. Teotradae genitricis eius, qui cum ipso fieri rogavit et tradidit. sig. Moathelmo testis. sig. Osia test. sig. Buoso test. sig. Haimo test. sig. Diothario test. sig. Bodololdo test. sig. Erloino test. sig. Diholfo test. Ego Hadupertus clericus tradidi et scripsi in anno secundo regnante Carolo rege Francorum, sub die non. septemb. feliciter