Amalbert überträgt zwei Hörige mit ihren Hüben in Klengen an Sanct Gallen.
Datierung: 765 06 12
In Dei nomine Ego Amalbert pro Dei amore et pro salute animae meae dono atque trado ad monasterium sancti Galli, quod est constructum in pago Arbonensi, ubi eius sacrum requiescit corpus; et hoc est quod dono in villa, quae dicitur Choeinga casatas II his nominibus: Hattun et uxorem suam Pilihildam cum hoba sua et cum omni peculiare eorum, Cundharium cum hoba sua et omni peculiari Et in ea ratione dono, ut omni tempore vitae meae ipsas res per beneficium ipsorum monachorum ad me recipiam et per singulos annos solidos III pro censu ad ipsum monasterium exsolvam. Post meam vero discessionem nullus alius ipsas res obtineat, sed ipsius praefati monasterii rectores praedictas res cum omni firmitate in suam recipiant potestatem Et si quis hanc cartulam violare voluerit, tantum quantum cartula ista continet ad ipsum monasterium restituat, et indiscutienti fisco multa componat, id est auri uncias III, argenti pondera IIII coactus persolvat, et si repetit nihil evindicet In anno XIIII regni Pippini regis Francorum, sub die II id. iun in ipso monasterio cartula ista scripta est. Hiltirich presbiter scripsit Signum ipsius Amalberti. Askirich. Ekkirich. Otpertus. Lanpold. Ruodolf. Tagabert. Thiotpold. Wiserich.