Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 47

Drutpert überträgt einen Hörigen mit dessen Hube und seinen Besitz in Zarten an Sanct Gallen.
Datierung: 765 02 25

In Dei nomine Ego Drutpertus, memoratus dominicum documentum, ubi ait: date et dabitur vobis, dimittite et dimittetur vobis, ideo cogitavi, ut aliquid de rebus meis pro remedium anime meae vel pro eterna retributione ad aliqua venerabilia loca sanctorum dare deberem, quod ita et feci Dono atque trada in villa, qui dicitur Zarduna, servo meo nomen Waldcozo, cum matre sua et cum alia mancipia tria, cum hoba sua et cum omni peculiare suo, ex quibus vestitus est, et in ipsa marcha Zardunense campis, silvis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, hec omnia et que superius scripta sunt trado ad monasterium ecclesie sancti Gallonis, que est constructa in pago Arbonense, ubi eius sacrus corpus requiescit, et ubi domnus iohannis abbas et rector esse videtur, omnia hec, ut diximus, ad ipsum superius nominatum monasterium trado atque transfundo ut ipse abbas et ipse monachi de his rebus in omnibus firmissimam habeant potestatem. Sed hoc commemoramus, quod convenit nobis cum ipso episcopo et abbate domno iohanne, ut per beneficium ipsius et suorum monachorum per cartulam precariam ipsas res post me in censum tempus vite mee recipere Et hoc est census, quem spondi eis reddere per singulos annos, de vino siclas X, et post mea vero discessione nullus eis proinde censum reddat, sed ipsas res firmiter ex integro in sua recipiant potestate Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego Drutpertus aut ullus de heredibus meis aut ulla opposita perversa persona, qui contra hanc cartulam traditionis veniret aut eam infrangere voluerit, non solum ei non liceat sed damnum incurrat, id est auri uncias duas et argenti ponduos IIII indiscutienti fisco coactus exsolvat et si reppetit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat XIIII regnante domno Pipino rege Franchorum, sub Adalarte comite. Isti sunt testes, qui in presente fuerunt et firmaverunt Signum Drutperto, qui hanc cartulam fieri rogavit. † sig. Ratberti. † sig. Altberti. † sig. Witoni. † sig. Pattoni. † sig. Williperti. † sig. Lantperti. sig. † Leohtolti. † sig. Utoni. † sig. Sconolfi. † sig. Otoni. † sig. Hericheri. Ego itaque Wisirichus diaconus rogitus a Thrutperto hanc cartulam traditionis scripsi et subterscripsi et notavi diem hoc est V kal. mart. feliciter