Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 31

Isanhard verkauft für ein Pferd und Schwert seinen Besitz in Stammheim, Zezinvilare und Basadingen nebst einem Hörigen an Sanct Gallen.
Datierung: 761 07 29

Dominis fratres ecclesie sancti Gallone confessore, is nomine Wolframno monacus emecuris ego Isanhardus vindetur vindedisse me tibi constat et ita vindedi terra iures mei, hoc est in pago Durgauia, in loco, qui dicitur Stamhaim, et in loco, qui dicitur Zezinvilare, et in tertio loco, qui dicitur in Pasnandingas, quicquid ibidem genitur meus mihi in ereditatem demisit portione sua et ipse visus fuit habire, casalis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, et servum meum nomine Sipichune cum omnia sua ad integrum ad ipso sagro loco a die presente trado atque transfundo unde constat me a vobis accipi et ita accepisse in precium unum cavallum et una spada, et ego vobis ipsa terra de meo iure in tuo trado dominatione, ut quicquid exinde pars monasterii vel monachi ibidem deservientes a die presente facire voluerint, liberam ac firmissimam abiant in Dei nomine in omnibus potestatem Si quis ego aut eredis mei aut ulla opposita persona, qui contra hanc vinditione ista venire temptaverit aut agere presumpserit, tunc inferat parti custodiente dupla repiditione et a fisco auri uncias duas et argenti pondura trea, et nihilominus presens vinditio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnexa Actuum in Stamhaim puplice SignumIsanhardo auctore, qui hanc vinditionem fieri rogavit. sig. † Isanperto. sig. † Haimoldo. sig. † Tingoldo. sig. † Ilbingo. sig. † Rohcolfo. sig. † Wanmundo. sig. † Theotoloch. sig. † Thegonaldo. sig. † Rohtho. sig. † Richperto. Ego Pertcauzus scripsi et subscripsi in anno decimo regnante Pippino rege, in quarto kal. aug., sub Warino comite