Hungaer schenkt seinen Besitz in der Mark Liptingen an Sanct Gallen.
Datierung: 761 07 29
In Dei nomine Ego Hungaer, filius Teutgaeri, trado ad monastirio sancti Gallonis, ubi eius sacrus requiescit corpus, omnem porcionem, quam mihi genitor meus in Liupdahingum moriens relinquid, id est campis, silvis, pratis, pascuis, aquis, viis aquarumque decursibus, et omnia, que mihi per legem in Liupdahingomarca adtingit, ad ipsum supernominatum monastirio ab integro trado adque transfundo. Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego, si aut ullus de heredibus meis, qui contra hanc donacionem vel tradicionem veniret aut infrangere voluerit non solum ei non liciat, sed tamnum incurrat, id est auri uncias II, argento pondus IIII coactus exsolva, et hanc tradicio omni tempore firma permaneat Ego Winitharius presbiter hanc tradicionem scripsi in ipsomonasterio anno X regnante Pipino rege, V kal. agust Signum † Hungaero, qui hanc tradicionem fieri rogavit. sig. † Aginoni. sig.† Wichramno.