Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 32

Abt Johannes verleiht an Waramann den von ihm geschenkten Besitz in Parauva gegen Zins.
Datierung: ?

In Dei nomine iohannis episcopus et abbas monasterii sancti Callonis, convenit nobis una cum fratribus nostris monchis ipsius monasterii, ut res illas, quas nobis Waramannus tradedit in villa, que dicitur Parauva, id est quantumque ibi adquisitum abet, ei per beneficium per cartulam istam precariam represtare deberemus, quod ita et fecimus et ille nobis exinde censum solvat, id est per singulos annos XX siglas de cervisa et maltra de pane, et frischinca saiga valente, et si genuerit filium de legetima uxore, hoc id ipsum faciat, sin autem post obitum eius ipsas res sine ulla marricione ad nos revertantur Signum iohannis episcopi. sig. Wolframni praepositi. sig. Stephani prespiteri. sign. Winitharii presbiteri. sig. Sikimari presbiteri. sig. Hiltikeri presbiteri. sig. Isanperti monachi. sig. Rihcheri monachi. Ego itaque Hartkerius lector rogitus a fratribus scripsi et subter scripsi