Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 29

Die Mönche Sanct Gallens verleihen die von den Brüdern Erinpert und Amalpert dem Kloster geschenkten Güter in Zuzwil gegen Zins.
Datierung: 761 05 11

In Christo fratre Erinperto et Amalperto nos fratribus vel monahi sancti Galloni confessore, qui ad cella sua sub usu reculare deservimus, Marcus et Stepanns et Wolframnus propositus Cognitum est, quod villa sancti Galluni noncupantem Zozinvilare, sita in paco Durgauia, quicquid ibidem tu ipsic et frater tuus per cartam tradicione ad monasterio sancti Galluni fecistis, ipsas res sub usufructuario tibi prestavimus propterea sic nobis conplacuit, ut annis singolis de festivitate in festivitate natale Domini, quod est in mense decembri, censum ad ipsa eclesia sancti Galloni vel rectores eius exsolvere debias,id est trigenta siclas cirvisa et quaranta panis, friscincas tremissale et pullus duos, in quisqua sicione saigata una ares et hoc medas et intos ducas et iurno secare facias et alio colias et intus ducas, sicut superius diximus, absque ulla contradiccione ad eclesiam sancti Galloni vel rectores eius annis singolis dare facias, quamdiu ipsas res abire volueris. Et quamdiu hoc feceris et nostra fuerit voluntas, absque preiudicio sancti Galluni ipsa villa tenire et usare facias, et nullum pontificium habias de ipsa villa nec vindere nec donare nec alianare nec aminuare, sed in quo possumus semper meliorare faciamus. Et si de ipso cinso negliens fuerit, tunc potestatem habeamus et successoresque nostri de ipsa villa eieciendi et partibus sancti Galloni revocandi. Facta precaria sub die lunis, V. id. maias anno X regnante domno nostro Pippino rege Francorum, sub Warino comite. Sunt monahi, quod presens fuerunt Signum Walderamno monahi. sig. Wacolfo monahi. sig. Rato monahi. sig. Tassilo monahi. sig. Cunderamno monahi. Ego Waringis scripsi et subscripsi