Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 3

Erfoin und seine Söhne Teotar und Rotar übertragen an Sanct Gallen Güter und Hörige in Openwilare und Ebringen.
Datierung: (zwischen 716 und 720) 01 16
Ausstellungsort: Anninchova

In Christi nomine Ego Erfoinus et filii mei Teotarius atque Rotarius cogitavimus Dei intuitum vel divinam retributionem vel peccatis nostris veniam promereri Propterea vernacula terra iuris mei in loco, qui dicitur Openwilare tradimus sancto Galloni viginti iuchos, et in Eberingen unum iuchum de vinea, et de colonis meis Erfoinum cum uxore sua et cum omni apertinentia sua, cum casa et cum terra et cum omnibus suis, et alium servum nomine Waldolfum cum casa, cum terra et cum omnibus ad eum pertinentibus ut, dum adhuc vivimus ego et filii mei, in nostra permaneant potestate et in anno reddamus carram de vino et carram de siligine et carram de feno et friskingam. Et si filiis meis infantes nati fuerint, sicut superius diximus, ita solvant censum et habeant potestatem; si noluerint censum inde reddere omnia, sicut superius diximus, sint concessa ad eclesiam sancti Gallonis Et si quis, quod non credimus, aliquis de heredibus nostris contra hunc factum nostrum ire vel irrumpere voluerit, inprimis incurrat iudicium Dei et solvat auri libras II et hunc factum nostrum inlesum permaneat stipulatione subnixa Facta haec carta est in loco, qui dicitur Anninchova, XVII kal. febr sub regno domni nostri Elperici regis. † Signum Teotarii et Rotarii, qui hanc cartam fieri rogaverunt. † sig. Siguini testis. sig. Raganlozi test. sig. Vulperti test. sig. Amihuni test. sig. Wicarii test. sig. Teutarii test. sig. Nandonis. sig. Ragungerii. sig. Vulperti test. sig. ……