Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 4

Aloin schenkt an St. Gallen Güter in Ahornineswanc und Gaulichesburia.
Datierung: (Zwischen 720 und 737) 01 16
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine bone pacis Placuit atque convenit, adcrevit mihi Dei voluntas ut terram iuris mei facerem donationem ad honorem sancti Gallonis et sancti Desiderii, in loco nuncupante, que dicitur nomen villares id est Ahornineswanc, hobas III et in Gaulichesburia hobas V, quod ita et feci terram donationis ego Aloinus, et per hanc cartolam donationis a die presente firma permaneat Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis, qui contra hanc donationem venire aut agere conaverit, in primis Dei ira concurrat, et a communione corporis vel sacerdotum extranios sit et una cum fisco auri libras duas et argenti tres et quod petit vindecare non valiat sed praesens haec donatio omnem tempore firma permaneat cum estipulationem subnixa Actus monasterium sancti Gallonis. Signum Aloini, qui hanc donationem fieri rogavit. sig. Stephani. sig. iactati. sig. Petri. sig. Walahanis. sig. Lantoeni. sig. Walloti. Notavi quod feci in mense iul. diem. XIIII. kl. aug Ego Petrus scripsi et subscripsi sub Teodorico rege