Rodulf schenkt Güter und Hörige in Hohunstati an Sanct Gallen.
Datierung: (wahrscheinlich um 700)
Sacrosancto a sancti Galloni Ego Rodulfus dono in villa, que dicitur Hohunstati, quicquid in ipsa curte visus sum habere tam terris, quam pratis, silvis, aquis, aquarum, campis, mancipiis, omnia quicquid ipsa curte habemus et fratres qui servient ad ipsa loca sancta teneant atque possedeant, omni tempore perfirmata sit ista donatio a sancti Galloni Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredis meos aut ulla opposita persona, qui contra hanc donationem istam agerit aut infrangere voluerit, inprimis iram Dei incurrat et tublum conponat et hec donatio omni tempore firma permaneat. † Signum Helmaricus † sig. Theotbertus † sig. Odone † sig. Sichirico † Huadoni † sig. Theodo † sig. Roadberto † sig. Dodo, qui scripsit.