Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 256

Le pape Alexandre III charge Henri, archevêque de Reims, d’examiner la contestation qui s’est élevée entre l’abbaye de Saint-Remi de Reims et le vicomte de Laon au sujet du village de Germigny.
Datierung: [1164 ou 1165] 02 15
Ausstellungsort: Sens

Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Henrico, salutem et apostolicam benedictionem.

Causam quae inter dilectos filios nostros Petrum abbatem sancti Remigii et nobilem virum R. vicecomitem Laudunensem super villam de Germiniaco noscitur agitari, discretioni tuae committimus audiendam et fine debito terminandam. Et quoniam pactionem quae per dilectum filium nostrum Odonem, sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, super hoc intercessit, praedictus vicecomes nullatenus, sicut dicitur, observavit, volumus firmiter et mandamus quatinus, si ita est, eadem pactione nihil impediente, causam ipsam audias et justitia mediante audias. Mandamus etiam sollicitudini tuae, quatinus partem praedicti vicecomitis nullatenus patiaris contra eumdem abbatem ex conditione superius posita malignari, dummodo tibi pro certo constet rem ita, sicut dicitur, processisse. Data Senonis XV kal. martii.