Le pape Alexandre III invite Henri, archevêque de Reims, à forcer G., avoué de Germigny, à restituer aux religieux de Saint-Remi de Reims les revenus de ce village, qu’ils tiennent à cens du monastère de Stavelot.
Datierung: [1163] 09 13
Ausstellungsort: Bourges
Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Henrico Remensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex transmissa nobis conquestione abbatum et fratrum sancti Remigii accepimus, quod advocatus de Germiniaco redditus ejusdem villae, quos fratres praedicti monasterii ab ecclesia sancti Remacli sub annuo censu rationabiliter possident, eis auferre praesumit et contra justitiam occupare. Quia igitur jura ecclesiarum paterna debemus sollicitudine integra, et illibata servare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatinus, si ita est, praedictum advocatum diligenter admoneas et districte compellas, ut ablata eis restituat et praedictam ecclesiam super jure suo vexare ulterius non praesumat; quod si memoratus advocatus de justitia sua confidit, in praesentia tua expediatur, alioquin eumdem G. ex officii tui debito ad id exequendum ecclesiastica censura constringas. Data Bituricis id. septembris.