Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 242

L’abbé Wibald prie Henri, comte de Salm, de réparer les dommages causés par ses hommes aux sujets du monastère de Stavelot.
Datierung: [1153, août-septembre]

Preclaro et illustri comiti de Salmes Heinrico, frater Wibaldus Dei gratia Stabulensis abbas, spiritu scientiae et pietatis abundare.

Ex mandato domni regis et jussu domnorum cardinalium Stabulaus reversi, multiplicibus predis et rapinis, quas ministeriales et servi vestri fecerant et castello vestro induxerant, eandem aecclesiam vexatam et perturbatam reperimus. Siquidem homines vestri preter alia mala maxima, quae enarrare longum est, in villa nostra Paletenmet abstulerant nobis animalia centum, oves centum XX, porcos VIII et capias tres; et in Beringeri valle animalia sedecim; et apud Erchenberti mansum boves XXVIII, et in alia villa proxima castello vestro boves optimos XXIIII, ea occasione, quod frater villici nostri de Lernau XX tantum vitulos vestris abstulerat. Perpendat itaque prudentiae vestrae discretio, quam alienum fuerit ab omni nobilitate et aequitatis jure tantis malis nobilem aecclesiam afficere, pro eo tantum, quod villicus noster de Lernau quendam hominem vestrum, qui furto uxorem cujusdam ex nostris cum aliis bonis suis abduxerat, deprehensum justicia cogente oculis privare attemptavit, cum hoc ipsum vestri ei concesserint, ut auctorem perpetrati sceleris insequeretur et, si posset, prout gesserat, ei retribueret. Nos quoque, cum super eadem re vos frequenter amice et suppliciter convenissemus, quippe cum jam vestri profiter hoc eidem villico nostro panem nuptiis suis preparatum et boves sex ipsum panem subvehentes violenter rapuissent, non solum nichil profecimus, verum, sicut sequentia demonstrant, vestros omnes, ut creditur, ad oppressionem nostram animastis; neque enim putatur eos tam grandia absque vestro jussu et inchoasse et perfecisse. Animadvertat ergo ingenuitatis vestrae honestas, si nos et fratres nostros, personam vestram super onmes principes terrae nostrae amplectentes et diligentes, tantopere opprimere debuistis pro hominibus, qui etsi nostri sunt, tamen, ut ipse persepe vidistis et audistis, a nobis coherceri nequaquam possunt, cum alii vagi et profugi incertitudine mansionum suarum nostros impetus declinent, alii vero obsequiis suis ita principian animos sibi devinxerint, ut ad nostram offensam et ecclesie nostrae oppressionem ab ipsis jugiter protegantur. Nos autem in his omnibus antiquarum amiciciarum memores, querelarum nostrarum summam nobilitatis vestrae benignitati litteris significare curavimus, ut amore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli sanctique patiis nostri Remacli, et respectu orationum nostrarum, damnorum nostrorum per vos potius, quam per aliam quamlibet potestatem, recipiamus emendationem. Sin autem, violentiam nobis illatam Deo ac domno nostro regi et omnibus principibus regni atque hominibus nostris et fidelibus Stabulensis ecclesie conqueri habemus.