Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 243

Henri, comte de Salm, déclare à l’abbé Wibald qu’il s’en rapporte à son jugement pour terminer leur différend au sujet des déprédations commises par leurs vassaux respectifs.
Datierung: [1153, août-septembre]

Wibaldo Dei gratia Stabulensi abbati, Henricus comes de Salmes, quicquid amicus amico.

Dilectioni vestrae notum sit de adventu vestro summopere me gaudere, tum spe discreti consilii vestri, tum solite pacis inter meos homines et vestros reformatione. Quamvis enim vinculum dilectionis nostrae homines vestri, immo adversarii vestri rumpere moliuntur, Deo gratias, incorruptum remansit. Enarrare vero longum est, quae et quanta ex utriusque latere partis injuriose facta appareant. Relinquo igitur vestrae diligenti ac discretae dispensationi, dignitatis vestrae prerogativa et familiaritatis vestrae conservatione injurias utrimque factas terminare. Scitis enim quoniam castellum meum Salmis et omnia quae possideo, in pace et in guerra vobis sicut mihi parata semper suberunt. Vester enim honor est honorem meum tam in absentia mea quam in presentia diligendo conservare et conservando tueri. Quod injuriarum vestrarum querelam scripto mihi significastis, de sinu dilectionis vestrae affirmo processisse; nostram prior vobis significassem, si reversio vestra mihi nota fuisset. Veniam ad vos quam cicius potero, vobis locuturus, et utriusque honore conservato, discretis sermonibus vestris obtemperans.