Les religieux de Stavelot prient l’abbé Wibald de revenir au milieu d’eux pour mettre fin aux déprédations dont ils sont l’objet, principalement de la part de ceux du comté de Salm.
Datierung: [1153, vers août]
Reverentisimo in Christo patri suo et domino Wibaldo, Stabulensis aecclesiae venerabili abbati, tota ejusdem aecclesiae congregatio quicquid pio patri devoti debent filii.
Quantis necessitatibus astrictos, quantis perturbationibus anxios presentium lator nuncius vester nos invenerit, suum est dicere. Filiorum autem vere vestrorum est, ubi proprie vires deficiunt, pium patrem invocare et presentiae suae benignam protectionem humiliter implorare. Hucusque siquidem, paler karissime, in amissione et detrimento rerum nostrarum quodammodo semper meliora sperantes, tacueramus. Set cum jam aecclesiae vestrae, aecclesiae, inquam, quam tantis laboribus et sumptibus adornastis, sicut ex ore domni episcopi Leodiensis audivimus, inimici, quos nunquam offendistis, minentur incendium, lacrimabiliter ad vos clamamus. Et ad tantum nefas prohibendum et declinandum tempore oportuno benigne occurrite. Speramus enim in Domino et certum tenemus, quod in adventu vestro, quicquid contra nos humanae moliuntur adversitates, ad nichilum redigetur, et Deo gressus vestros dirigente, omnia quae in absentia vestra nobis ablata sunt, ad omnem voluntatem vestram vobis restituentur. Nam et hi qui nobis maxime adversantur, scilicet Salmucenses, eque ut nos adventum vestrum desiderant, et quicquid utrimque commissum est, per vos componi et resarciri exoptant. Declinabitis ergo, pater karissime, paululum ad filios vestros, et composita pace inter eos, qui nos undique atterunt, rursus ad eos qui presentia vestra delectatione potius quam necessitate fruuntur redire absque perturbatione poteritis. Omnipotens Deus sanum et incolumem vos ad nos perducat.