Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 233

Le moine Henri prie l’abbé Wibald de ne pas abandonner l’abbaye qui a été sa mère et sa nourrice.
Datierung: [1150, décembre – 1151, avril]

Reverentissimo in Christo patri suo et domino Wibaldo venerabili Stabulensi abbati, Henricus quicquid patri filius.

Licet, pater amantissime, multiplices querelae et cotidianae vexationes pauperum nostrorum ita cor et animam meam amaritudinibus repleverint, ut vix alia verba quam ve et ve in mente habeam, tamen pietatis vestrae sinceritati pauca scribere curavi, non quo eruditionem vestram, aut animum semper providum, semper alta sapientem instruere intendam, set ut solita simplicitate filialem devotionem karissimo patri semper exhibeam. Pretermittens itaque omnium questionum propositiones et argumentorum conclusiones, quae de scio et nescio contracte sunt, quantum capacitatis mee intelligere potest tarditas, non ordo poscit, non regula docet, non obedientia precipit. non jus aut lex demonstrat, ut pater filios obedientes abdicet, ut mater filiis tempore necessitatis ubera subtrahat, ut bonus pastor oves congregatas alienis male dissipandas relinquat. Neque enim est contra salutem animarum sive contra dilectionem Dei et proximi, seu alienum a desiderio caelestis patriae, preesse et providere filiis, diligere et regere aecclesiam, quam vobis commissam esse scitis; quae etsi modo peccatis exigentibus flagellatur, potens est liberare eam Deus, qui locum, in quo sita est, ad serviendum sibi elegit ante secula. Quare, pater karissime, paupertate ecclesiae nostrae, quae vos a prima fere elate nutrivit, aluit et promovit, contemptus, eam nequaquam deseratis, quia hoc secundum hominum justam estimationem et vera judicia longe esset a paterna caritate, et secundum Deum, secundum apostolum, secundum christianam doctrinam alienum esset ab omni religionis pietate. Ceterum quare ad consilium fratrum laici non sunt admissi ex litteris conventus plenius intelligetis. Nequaquam archana consilii nostri cum bis participare volumus, qui semper contra nos sunt, qui semper nostra et vestra violenter diripiunt. Quod ergo ab ecclesia vestra ex consilio actum est, sincere factum esse paternitatis vestrae intelligat prudentia.