Les religieux de Stavelot répondent à l’abbé Wibald que leurs confrères de Malmedy sont du même avis et que les laïcs ne peuvent être consultés prudemment sur cette question.
Datierung: [1150, décembre – 1151, avril]
Domino et patri suo venerabili Stabulensi abbati Wibaldo, frater Robertos et tota Stabulensis ecclesiae congregatio, debitam subjectionem. Sollicitudinis vestrae verbo accepto, fratres nostri Malmundarienses in nullo a nobis discrepant; nam idem sapimus omnes, et non sunt in nobis scismata. Quod sinceritati paternitatis vestrae eo significamus attentius, quo nunquam a paternitate vestra divelli, quo a regiminis vestri moderatione nunquam recedere volumus. Quod autem laicis negotium hoc per nos non innotuit, ratio temporis poposcit, ne temerarie solito confidentius in nostra manus inicerent, ne fidei et constantiae nostrae in aliquo detrahere possent, ne itum vel reditum vestrum in se consistere jactitarent. Orationes autem ad Deum pro magnis et continuis pressuris nostris, et ut nobis pacem mentis et corporis cum spiritu consilii et fortitudinis tribuat, incessanter fundimus, in pace enim vestra nostra consistit. Unde iterum iterumque universitatis nostrae petit facies, ut fratrum, filiorum et amicorum vestrorum memores, ecclesiae Stabulensi jam labenti et pauperum vobis commissorum multimodis tribulationibus subveniatis, et in ultimo necessitatis articulo jam pene constitutis, consilii et auxilii manum non subtrahatis.