Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 213

Le moine Étienne informe l’abbé Wibald que, suivant ses ordres, il a préposé Godin de Barsy à la mairie de Leignon, mais que les habitants refusent de le recevoir.
Datierung: [1148, octobre ?]

Domino et patri suo karissimo Wibaldo venerabili Stabulensi et Corbeiensi abbati, frater Stephanus Dei et sua misericordia id quod est, obedientiae subjectionem, dilectionis devotionem, orationum participationem et, ut breviter dictum sit, se ipsum cum suis omnibus.

Litterae humilitati meae nuper a vestra magnitudine directae tantam mihi vim et audaciam in Domino contulerunt, ut securius ambulem noverimque procul dubio ex tunc res mihi prosperius cedere. Pro quibus gratias vestrae celsitudini referens, hoc solum Deum omnipotentem supplex deposco, ut talem me facere dignetur, qui vestro contubernio et tam dulci exhortatione diu perfrui merear. Verum quanto fervore vestram requiram presentiam, adventum desiderem, non credo vestram ignorare scientiam, quippe cujus et sustentor auxilio et delector consilio. De eo autem quod mihi injunxistis ut Godinum de Barsiez villicationi in Lemgum a imponerem, preceptum quidem vestrum rusticis annuntiavi, set minime obtinere potui, ut eundem Godinum reciperent usque ad vestrae presentiae discussionem. Cum vero instarem, ut jussio vestra impleretur, advocatum adierunt; et sic omnia, non tamen sine magno rerum nostrarum dampno, dilata sunt et contentiose relicta usque ad vestram presentiam. Quicquid tamen vel scripto vel verbo mihi mandaveritis, ego adimplere pro posse et nosse meo paratus sum. De cetero de pasnagiis, pro quibus mihi scripsistis, ut exigerem et comportarem, pauca quidem sunt, set eadem non solum devote et sollicite exigam set etiam fideliter congregabo. Paternitatem vestram vobis et ecclesiae nostrae utilem multis annis Deus incolumem conservare dignetur. Amen.