Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 212

Odon, abbé de Saint-Remy de Reims, notifie à l’abbé Wibald et aux religieux de Stavelot la mort de frère Étienne, arrivée le 14 octobre.
Datierung: [1148, après le 14 octobre]

Reverendo patro et amico Wibaldo Dei gratia Sancti Remigii venerabili abbati et ejusdem aecclesiae priori omnique conventui frater Odo eadem gratia Beati Remigii humilis minister, sicut cedrum Libani multiplicari in domo Domini.

Cum nobis sit insolitum, maxime fratribus et amicis nostris, aliquod sinistrum insinuare vel mandare, tamen, quoniam terminos Domini nullius est terminare, mandamus fratrem Stephanum, nostrum monachum et vestrum, hominem exisse, quatinus ei sicut et nos obsequium persolvatis et domui vestrae que nunc caret provisore de cetero provideatis. Depositum vero illius, quod ipso dictante supra pectus ejus scriptum est, in istis plicatum litteris vobis transmittemus. Valete. Pridie idus octobris obiit Staphanus monachus professus Sancti Remigii Francorum apostoli.