Le moine Henri répond à l’abbé Wibald qu’il s’applique à l’écriture, qu'il fréquente le chœur et qu’il travaille à l’école sous la direction de maître Henri, qui vient d’achever les bâtiments de l’infirmerie.
Datierung: [1148, octobre]
Reverentissimo patri suo et domino Wibaldo venerabili Stabulensis ecclesiae abbati exiguus Heinricus, quicquid tanto ac tam dilecto patri humilis debet monachus et devotus filius.
Lectis, amantissime pater, sanctitatis vestrae monitis, quibus meam impericiam instruere, desidiam redarguere, stulticiam reprehendere dignatus estis, multo repletus sum gaudio, quippe qui nihil me esse fateor, nisi quamdiu a vestra magnitudine diligi, foveri, sustentari mereor. Quia igitur parvas immo nullas aliquando vestris multis beneficiis recompensare potero vices, in hoc saltem meam circa vestram celsitudinem experiemini benivolentiam, quod vobis, quamdiu superero, artis meae obsequio, etsi minus celeriter, devote tame et infatigabiliter serviam. Aliud enim in persona mea nescio, quod vestrae placeat celsitudini. De cetero juxta admonitionis vestrae diligentiam, otii vitium pepuli, fabulis si quando vacavi jam no intersum, vagationibus finem dedi. Et e contrario intendo scripturae, chorum frequento, scolae petitione fratrum sub magistro meo Heinrico deservio, qui nuper infirmariae mirifice consummavit. Denique hoc solum restat, quod vestra presentia careo, qua habita, nihil me deesse arbitror, et ut ea cito perfruar, Die omnipotentiam exoro. Melotam tum pro vestra dilectione tum pro utilitate non modicum diligo. Valeat paternitas vestra in Domino.