L’abbé Wibald exhorte le moine Henri de Stavelot à écrire.
Datierung: [1148, octobre]
Frater Wibaldus Dei gratia id quod est karissimo in Christo filio suo Henrico benedictionem.
Scribimus tibi en altera vice, et studium tuum excitamus et responsionem sollicitamus et vicissitudinem flagitamus. Verum quod nec calami nec atramenti responsione nunc uteris, ratio tui silentii nos edocere estimatur, quod actu et ipsa re magis loqui nobis contendis quam articularibus et vocalibus instrumentis, juxta illud Johannis apostoli : Non diligamus verbo neque lingua, set opere et veritate. Siquidem quod in domo Domini ad salutem animarum, ad refrigerium et valitudinem corporum edificare inchoavimus, tu perficis, imperfecta consummas, neglecta ornas, dissipata resarcis, dispersa congregas et congregata conservas. Benedictus tu, fili mi, a Domino, qui patrem tuum honoras, qui preceptorem tuum diligis, qui eruditorem tuum foves, nutritorem amplecteris. Legem implesti, monasterium tuum auxisti, aecclesiam Dei decorasti. Scribe tamen nobis stilo hominis cum calamo operis. Molles auriculas habent domini, habent divites, adulatione capiuntur. Set sicut illa a tuis sanctis moribus longe exulat et prorsus extranea est, ita nos non eam amplectimur, set amicorum nostrorum visitatio et scripturae dulcis confabulatio pro patria nobis est, consolatio nobis est, munimentum nobis est. Scribe igitur, ut preteritae cessationis veniam capias, ut laus tua nunquam deficiat ob ore nostro, ut respondeamus tibi etsi non diserte tamen affectuose. Provocet te nostrum exemplum, incitet imitatio, accendat sollicitudo. Tantis et tam amaris occupationibus distracti, animum colligimus, manu propria scribimus; et tu juvenis et expeditus cessas. Set in opere, quod tibi scribendum et etiam dictandum injunximus, volumus te intentam dare operam, ut de ingenio tuo perhennem fructum capiamus, sicut in opere manuum non mediocriter gaudemus.