Wibald, répond aux moines de Stavelot qu’ils doivent surtout affecter à l’usage des pauvres ce qu'ils peuvent exiger des laïques et notamment les fournages cédés par la dame Odile.
Datierung: [1148, octobre ?]
Frater Wibaldus Dei gratia id quod est in aecclesia catholica, Roberto venerabili decano et ceteris in Christo dilectis filiis et fratribus, qui sunt in congregatione Stabulensi, benedictionem et vitam usque in seculum. Grata nobis valde est et jocunda ea rerum oportunitas, que nobis facultatem subministrat, ut vestrae universitati scribere immo vero tanquam cum presentibus colloqui et affectum depromere valeamus; et ea nobis materia illustrior est et acceptior, que, deterso animi nostri angore, serenum quiddam atque tranquillum menti nostre copiosius infundit. Quod utique uberiore gratia totiens fit, quotiens statum vestrum tam in personis quam in rebus absque ullius jacture graviori detrimento procedere intelligimus. Consuetam circa nos animorum vestrorum sinceritatem et cottidianis incrementis sese transcendentem benivolentiam, in litterarum vestrarum tenore accepimus. Et licet tantis laudum preconiis judicemur indigni et nostra merita circa aecclesiae vestrae augmenta et utilitatem nequaquam recognoscere presumamus, tamen divinae gratiae, cui totum quod sumus asscribimus, toto cordis affectu et vocis ministerio gratias referre non cessamus, quod mentis vestrae desiderium erga personae nostrae, licet vilis et exiguae, amorem habundantius accendit, nec ex diuturnitate fastidium neque ex assiduitate contemptus neque ex occasione novitas in vestrum collegium subintravit, set propensiore karitatis vinculo et vosmet ipsos invicem et nos, omnes et singuli, et honorando diligitis, et diligendo honoratis. In quo sanctissimae unitatis glutino solidius conjuncti, et adversa mundi hujus, que vos et vestra crebris et validissimis ictibus quatiunt, fortiter toleratis, et incommodis rerum defectibus indesinenter molestari, augere tamen et provehere domus Dei decorem non cessatis. Quod si inter vos aliquis discordiae nevus appareret, et vos aliqua novitatum ambitiosa macula sordidaret, non dicimus crescere, set ne stare quidem possetis. Ceterum quod de utilitate communi nostrum consilium et mandatum expectastis, non arbitramur factum esse ex diffidentia impetrandi, set potius ex alacritate obediendi. Siquidem animus noster jam a longo tempore vobis est notissimus, quod promta et facili voluntate, quicquid a laicis extorquere potuimus, vestris et pauperum usibus, habito pre oculis divini respectu judicii, coaptavimus. Confidentes igitur de protectione divina et de nostrae parvitatis subsidio, possessionem illam de fornagiis ab illa matrona Odilia, sive defuncta sive adhuc vivente, ad usum monasterii revocate, et maxime ad sustentationem pauperum, in quibus Christus presentialiter recipitur et alitur. Etenim tam apud Deum major merces et copiosa retributio pro hoc vobis exhibebitur, quam apud homines facilior excusatio et suffragium devotius et defensio robustior obtinebitur. Nos, quod vobis cordi est, in tantum valemus, in quantum vos valere cognoscimus; et esse vobiscum omni tempore, si fieri apte posset, desideraremus. Minae hominum venti sunt; jure gentium licet vim vi repellere; in atrio vestro et in manibus vestris res posita est. Misimus vobis in majore scedula quasdam questiones, que nuper apud nos Corbeiae exortae fuerunt.