Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 198

L’abbé Wibald recommande le monastère de Stavelot à l'appui du cardinal Jordan auprès du pape.
Datierung: [1147, vers décembre]

Reverendo patri suo et domino Jordano sanctae Romanae ecclesiae cardinali presbitero frater Wibaldus Dei gratia modicum id quod est, se ipsum.

Fecimus quod jussistis. De servitio enim procurationis domni pape, quod in Leodiensi episcopatu ordinatum est, non solum solliciti set etiam studiosi fuimus, ut plus quam portionem, quae Stabulense monasterium contingere estimata est, primi exhiberemus, nec murmurantium numerum ullo modo augeremus. Dilectam itaque nobis paternitatem vestram attente monendo rogamus, ut devotionem nostram benigno sermone commendetis et querelam Stabulensis monasterii, quae per fratres nostros vestrae pietati manifestabitur, in sinum apostolicae misericordiae fideliter recondatis.