Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 197

L’abbé Wibald recommande au cardinal Guy le monastère de Stavelot.
Datierung: [1147, vers décembre]

Reverendo patri suo et domino Guidoni sanctae Romanae ecclesiae cardinali diacono, apostolicae sedis cancellario, frater Wibaldus Dei gratia modicum id quod est, se ipsum. Sicut nobis significastis, nec hoc temere dictum est, plus enim nutu a vobis accipimus quam audimus, de servitio procurationis domni papae ita solliciti fuimus, ut et primi in devotione essemus et inter remurmurantes nullo modo inveniremur. Stabulensis aecclesia, cujus vos abbas estis, sui abbatis patrocinio, hoc est vestro, summopere indiget; cui, sicut patrem decet, prompte et clementer subvenietis. Cujus querimoniam frater noster, noster inquam non ex consuetudine locutionis monachorum, set vester et noster proprius et specialis, vestrae celsitudini plenius intimabit.