Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 199

Le pape Eugène III ordonne à Henri II, évêque de Liège, de contraindre Eustache à restituer Tourinnes à l’abbaye de Stavelot, et Macaire de Sougné avec ses complices à cesser leurs brigandages.
Datierung: [1148, janvier-février]

Eugenius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Henrico Leodiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.

Ecclesiasticorum bonorum pervasores quanta sint animadversione plectendi, tuam prudentiam non credimus ignorare. Stabulensis autem ecclesiae fratrum ad nos querela pervenit, quod Eustachius parrochianus tuus eorum bona in predio Turnines violenter abstulerit, et ab eorum infestatione nullatenus conquiescit. Macharius quoque de Suingeis et quidam alii incendiarii et raptores, coadjutores ipsius, eandem aecclesiam prediis et aliis modis vexare non pertimescunt. Quia vero precipiti audaciae raptorum spirituali gladio est fortius resistendum, presentium tibi auctoritate mandamus, quatinus tam prefatum Eustachium quam alios raptores ablata reddere, et de cetero ab eorum infestatione desistere districte coherceas. Quod si contemptores extiterint, infra XI dies, postquam presentia scripta susceperis, frustratoria dilatione remota, canonicam de ipsis justiciam facias.