Henri, évêque de Liège, engage l’abbé Wibald à venir le trouver, sa présence étant nécessaire pour réprimer la turbulence des vassaux de l’abbé et la malice des siens.
Datierung: [1147 10 ?]
Heinricus Dei gratia Leodiensis episcopus venerabili abbati Stabulensi Wibaldo in summo Salutari salutem.
Intolerationem malorum episcopatui nostro incumbentium tanto experientius quam vos didici, quanto prestat experimentum relatui. Et quoniam peccatis nostris exigentibus mala de die in diem multiplicantur, non ambigitur apud discretionis vestrae examen, nos eo amplius vestri consilii at auxilii amminiculo indigere, auo exquisitior et ferventior ceteris concessa est vobis divinitus gratia in utroque. Ex nostris tamen occuptionibus vestras quoques metientes, absentiam vestram, licet nobis et his, quae ad vos specialius spectant, admodum incommodam, patienter sustinemus, obnixe et confidenter monentes dilectionem vestram, ut propensius data opera exoccupationi nostrae, venire maturetis. Necesse est enim, ut communicato utriusque annisu, et vestrorum hominum excessus et insolentiae vobis presente corriganntur, et nostrae partis malicia, Deo propitiante, aliquantulum mitigetur.