Wibald, abbé de Stavelot, déclare quaprès enquête il a reconnu que certaine famille désignée n était pas tenue héréditairement, comme on le prétendait, à exercer la charge de bouvier de la ferme abbatiale de Lierneux.
Datierung: 1140
Ausstellungsort: Stavelot
In nomine sancte et individue Trinitatis. Wiboldus divina favente clementia Stabulensis ecclesie humilis minister successoribus suis in perpetuum. Notum facimus discretioni vestre quod nobis in curte nostra Lernov venientibus et de fidelitate ejusdem curtis ammonentibus et precipue de defectu bovariorum conquerentibus, quod videlicet ad curandas vaccas cum ipsarum fructu nemo de curte illa debito jure cogi posset, retulerunt scabini esse inibi quamdam progeniem que jure hereditario nobis et successoribus nostris deservire in hoc deberet. Quod audientes qui ejus progeniei proximi esse videbantur, Ruezelinus videlicet et Johannes et Adelardus fratres et due sorores eorum Ansbera et Elenburgis, in nostram presentiam venerunt, obsecrantes ut, quia injuste ad hoc faciendum etiam alio tempore nominati ac sollicitati erant, audita multorum veritate per sacramentum comprobata, quod numquam patres eorum, non altavus, non avus, non pater, per se vel per suos de bovaria curare debuerunt, eos comprobare nostra sineret auctoritas. Quod nos per nos et nostros exquirentes et veritati intendentes, evocatis eis juramento appropare concessimus. Juraverunt igitur predicti viri quod premisimus, videlicet quod nec parentes eorum nec ipsi nec ipsorum successio ejus legis essent, ut de bovaria nostra curare, nisi sponte vellent, deberent. Quod nos judicio hominum et scabinorum nostrorum ejusdem curtis et Stabulaus confirmantes, presentí pagine mandari et sigillo nostro insigniri, testes quoque qui affuerunt subscribi fecimus, ne quis umquam per succedentia tempora eos ab hac sua lege temerario presumptione infringere audeat. Actum est publice in domo nostra Stabulaus anno dominice incarnationis M° C°XL°, indictione III, regnante domno Cuonrado II Romanorum rege invictissimo, Alberone II° in Leodio preside, ordinationis autem nostre anno VIIII°. INomina eorum qui affuerunt hec sunt : Arnulfus cantor, Gislebertus custos, Erleboldus frater et capellanus noster; de laicis : Anselmus villicus, Adelardus frater ejus, Erchenberlus frater noster, Adelardus villicus de Lernov; de scabinis : Gislenus, Harluinus, Robertus et Lyetbertus. Feliciter. Amen.