Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 173

Arnoul, archevêque de Cologne, décide que Malmedy ne pourra être séparé de Stavelot, et que les deux monastères éliront de concert un même abbé, qui recevra de l’évêque de Liège la bénédiction et le soin des âmes.
Datierung: 1140
Ausstellungsort: Cologne

IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUAE TRINITATIS. Arnoldus divina preordinante clementia sanctae Coloniensis ecclesiae archiepiscopus dilecto filio et fratri Wibaldo Stabulensis ecclesiae venerabili abbati tuisque successoribus in perpetuum. Sicut aecclesia proprias res amittere non debet, ita eam rapacitatis ardore alienas invadere non oportet. Et quia scriptum est : Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur, nos ad pacem ecclesiarum reformandam et conservandam pastoralis curae sollicitudo ammonet. Itaque, carissime nobis frater abba Wibalde, secundum scriptum felicis memoriae antecessoris nostri Frederici archiepiscopi, quod predecessori tuo Cuononi abbati collatum est, illam veterem dissensionis materiam quae diu multumque cenobium tuum, Stabulense videlicet, cui, Deo auctore, regulariter prees, et Malmundariense monasterium, quod eidem a prima fundatione conjuctum est, vexavit, radicitus resecare volentes, constituimus et sacra pontificali auctoritate confirmamus, ut Malmundarium quod in nostra quidem parrochia situm est numquam à Stabulensi cenobio separetur, sed ab uno semper abbate sine cujuslibet personae contradictione regatur et una semper abbatia et sit et nominetur. Defuncto vero per successionem abbate et eo ubi vivens ordinaverit sepulto utriusque loci monachi Stabulans in Capitolium conveniant, et cum libera eligendi facultate omnium prelibato assensu et coniventia, summa electionis auctoritas et prima vox penes Stabulenses habeatur et de eadem ecclesia persona idonea, si inventa fuerit, assumatur : hoc enim et apostolicae sedis privilegia et imperatorum ac regum plurima precepta ecclesiae Stabulensi concessa declarant. Sic igitur electum abbatem Leodiensis episcopus ad quem pertinet sine nostra vel successorum nostrorum contradictione benedicat et ei curam animarum ex more injungat habeatque ordinatus plenam potestatem ordinandi, nutriendi, transferendi Malmundarienses monachos, nec ullus successorum nostrorum obedientiam vel subjectionem ab abbate exigat, sed tam Malmundarii quam in aliis parrochiae nostrae locis sibi perlinentibus missas licenter celebret, nec ad synodum nostram, nisi torte ab aliquo pulsatus fuerit, venire cogatur, et decimationes ecclesiarum Malmundarii, Amblavae, Aldendorp et Bullingae et aliarum quas justis modis acquisierit, in suos et fratrum suorum usus libere possideat. Nullus archidiaconus, nullus decanus vel archipresbiter seu missus noster in ipso Malmundariensi monasterio vel in edibus claustri ullam potestatem vel judicium exerceat, sed omnium fratrum et rerum potestas, correctio et ordinatio in libera abbatis potestate consistat. Quod si quis contra hanc scripturae paginam sciens venire temptaverit, si ammonitus cito non resipuerit, iram Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum incurrat et anathematis maledictione perpetuo innodetur ; super conservantes autem benedictio Dei omnipotentis descendat. Testes sunt qui affuerunt : Arnoldus majoris ecclesiae prepositus, Walterus decanus, Gerardus Bonnensis prepositus et archidiaconus, Herimannus Sanctensis prepositus et archidiaconus, Bruno prepositus de sancto Gereoue, Tiebaldus prepositus ecclesiae sancti Severini, Wilelmus de sancta Maria ad gradus prepositus ejusdem decaniae decanus, Berno prepositus de sancto Cuniberto, Teodericus prepositus de sanctis Apostolis, Berengerus prepositus de sancto Andrea, Fredericus prepositus de sancto Georgio, Gerardus abbas de sancto Pantaleone, Rodulfus abbas Tuitiensis, Amelius abbas Brunwillarensis, Teodericus abbas de Campis, Fulcoldus decanus de sancto Cuniberto, Robertus decanus de sancto Gereone, Fulcuinus decanus de sancta Maria ad gradus, Obertus magister scolarum ecclesiae sancti Petri, Johannes secundus magister in eadem ecclesia, Godinus scolasticus de sancto Gereone, Berengerus scolaslicus de sancta Maria ad gradus. Actum est Coloniae publice in majori ecclesia anno dominicae incarnationis M°C°XL°, indictione III, regnante Cuonrado Romanorum rege secundo, anno regni sui tercio.