Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 175

Wibald, abbé de Stavelot, fait savoir que, conformément à ses prescriptions, Renier de Rupe a restitué la moitié des bénéfices qu’il avait obtenus de l’abbé Poppon II, mais qu’il l’a maintenu dans la possession de deux mames à Neundorf et de sept tenanciers au ban de Malmedy.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Wiboldus divina favente clementia Stabulensis abbas successoribus suis in perpetuum. Cum in rebus nobis a Deo commissis, sive secundum rationem utilitatis sive secundum necessitatem dispensationis, aliquid ordinamus aut statuimus, dignum est ut ad posterorum memoriam scripto diligenter transmittamus. Unde notum esse volumus omnibus, quod cum multiplicibus et pene inextricabilibus periculis et sumptibus id elaboravissemus, ut medietas eorum benefitiorum que abbas secundus Poppo dederat, que nova benefitia dicebantur, tam a liberis quam a ministerialibus nostris in manus nostras resignari deberet, fidelis noster Reinnerus de Rupe, qui juariam apud Novam villam et Sanctum Vitum a nobis tenebat, ad nos veniens de XXXVIIII solidis quos de novo benefitio apud Novam villam habebat XX solidos in manus nostras ad usus fratrum Malmundariensis ecclesie refutavit; a quo cum adhuc de XXX solidis quos in eadem villa singulis annis habebat medietatem exigeremus, suffitienti testimonio tam laicorum quam etiam fratrum nostrorum Malmundariensium probavit patrem suum E., pro his XXX solidis XL solidos quos de antiquissimo benefitio apud Wellines tenebat, ecclesie Malmundariensi in concambium resignasse. Rursus cum de terris scilicet duobus mansis, quos apud predictam Novam villam et de v ii rusticis quos de novo etiam benefitio infra bannum Malmundariensem tenere dicebatur, mediam partem habere vellemus, interventu illustris ac preclari viri ducis Waleranni, cujus fide et opera tam nos quam predecessores nostri in ecclesia nostra sepenumero usi sumus, nec non nobilissime uxoris sue Judithe ac filii ejus Heinrici, qui etiam tam nos quam res ecclesie nostre intimo affectu dilexerunt et is honoraverunt, et precipue obsecratione et instantia fratrum nostrorum Malmundariensium, preterea etiam respectu servitii ejusdem Reinneri, qui in omnibus necessitatibus nostris tam in persona sua quam in rebus suis fideliter nobis semper astiterat, animo inclinati, a preposito rigoris nostri destitimus, utilius esse judicantes paucarum rerum parva detrimenta sustinere, quam fratres nostros non audire, quam tot nobilium et fidelium nostrorum pelicionibus non consentire. Opponebatur siquidem nobis ab omnibus debere nobis sufficere XX solidos a fideli nostro recepisse, quos cum omni integritate benefitii sui a IIII predecessoribus nostris, scilicet domno Poppone secundo, domno Warnero, domno Cuonone et domno Johanne, ad nos usque optinuerat, non debere hominem qui se totum nobis exibebat, mala pro bonis recipere, dignum esse ut mansuetudini lenitatis nostre bonitate fruerentur, quatinus hujus pii studii ac laudande intentionis exemplo, alii circa nostri obsequium excitarentur ac per hoc de studiosis studiosiores, ex devotis devotiores efficerentur. Nos itaque licet dicta tam nobilium quam fidelium nostrorum satis approbaremus, quamvis personam fidelis nostri Reinneri, cujus causa agebatur, satis amplecteremur, tamen eo usque perseveravimus, donec fratres Malmundarienses ad nos accesserunt, instanter et attente suggerentes ut peticionibus tot nobilium acquiesceremus, dicentes plus posse utilitatis ecclesie venire benivolentia tantorum principum quam detrimenti in dimissione paucorum rusticorum, et unius mansi, qui si forte ad usus ecclesie rediret, aut in brevi absque cultore inutilis omnino efficeretur, aut si fructuosus esse inciperet, aliquorum violentia rursus ab ecclesia subtraheretur. Igitur cum multis hujusmodi persuasionibus in oculis hominum, qui presentes aderant, nos constanter sollicitarent, tunc demum ne ingrati beneficiis ac servitiis fidelis nostri Reinneri esse videremur, ex communi consensu et peticione fratrum nostrorum Malmundariensium et interventu supradictarum personarum, concessimus eidem Reinnero ac per eum heredibus suis in beneficium perpetuum apud Novam villam illos duos mansos de quibus agebamus et VII rusticos qui contra bannum Malmundarii, scilicet apud Duffum et Keffosse et Richolfi villam, commemorabantur, eo jure habendos quo illos possidebat, qui ex antiquissima successione beneficii jure sibi competebant, ita videlicet ut et duos illos mansos atque VII rusticos qui in predictis locis manebant ad omnem utilitatem suam sive heredum suorum modis quibuscumque vellet deinceps coaptaret. Et ut hec omnia postmodum rata et inconvulsa permanerent, cuncta que idem Reinnerus sive de novo sive de antiquo benefitio de manu Stabulensis abbatis possidere debet, huic nostre scriptionis testamento, quod eidem Reinnero assensu omnium fratrum nostrorum in capitolio Malmundariensi ac petitione predicte ducisse Judithe et filii ejus Heinrici, quippe jam defuncto erat gloriose memorie dux Wallerannus, ac testimonio et approbatione ministerialium nostrorum concesseramus, inserere volumus, ideo scilicet ne idem Weinnerus sive heredes sui supra id quod eis concesseramus aliquando quicquam usurparent, neque, quod absit, post hec aliquis successorum nostrorum ipsi Reinnero aut suis heredibus aliquid de eodem benefitio imminuere temptaret. Habet siquidem Reinnerus a nobis et a successoribus nostris Stabulensibus abbatibus apud Novam villam in festo sancti Lamberti de novo benefitio XIIII solidos. Item ibidem in festo sancti Martini illos XXX solidos pro quibus pater suus olim XL solidos apud Wellines de antiquo beneficio fratribus Malmundariensis ecclesie ante nostram ordinationem in concambium dederat; de hiis autem XXX solidis nobis et fratribus VI solidos resignavit. Item in Epyphania Domini apud Novam villam VIII solidos de novo beneficio tenebat, quos ex integro nobis et fratribus reddidit. Rursus ibidem in medio maio XVII solidos ex quibus V solidos in manu nostra ad usus fratrum refutavit. Tenebat etiam idem Weinnerus apud Novam villam de antiquo benefitio dimidium mansum et dimidium molendinum in villa que Brunefa nuncupatur. Item apud Novam villam de novo benefitio duos mansos et intra bannum Malmundariensis oppidi, scilicet apud Duflum et Chefosse et Richoldi villam, VII rusticos qui de novo sunt benefitio. De antiquo vero beneficio abebat apud Rupem dimidium mansum, apud Warcham dimidium molendinum et apud Lonfait terram super quam quidam Godescalchus manebat. Summa itaque novi beneficii ejusdem Remiten XXXVIIII solidi, ex quibus XX solidi nobis et fratribus ab eo sunt restituti, apud Novam villam duo mansi, et circa Malmundarium vu rustici, de quibus nos eam medietatem que nobis competebat eidem Reinnero atque heredibus suis, sicut supradiximus, peticione fratrum nostrorum et virorum illustrium in beneficium tradidimus. Cetera etenim omnia de antiquo beneficio fuisse certissime constat. Observabitur autem tam a Reinnero quam ab heredibus suis, ne umquam aliqua ex occasione de XX solidis fratribus singulis annis persolvendis aliquid imminuatur. Sic namque a nobis constitutum est, ut utrimque concessum, ut omnis defectus de loto supradicto censu non ad fratres, sed ad Heinnerum sive suos pertinere debeat, ita ut, sicut prediximus, fratres singulis annis XX solidos absque defectu habeant. Et quia ista neque levitate, neque temeritate aliqua ducti conscripsimus, ad hoc ut in perpetuum inviolata conserventur, presenlem paginam tam nostri quam ecclesie nostre sigilli impressione insigniri jussimus, testesque qui affuerunt annotari subter fecimus, obtestantes successores nostros per eam que in Christo est gratiam ne ad ea infirmanda, que communi fratrum et fidelium nostrorum consilio et provida quadam dispensatione acta sunt, aliquando studium aut manum apponant, sed ea que cum maximo labore vel e servata invenimus vel dispersa recollegimus ad usus fratrum et pauperum atque hospitum diligentiam adhibeant.