L’abbé Cuonon accense à Hugues le Veneur la terre de Chooz.
Datierung: 1126
Ausstellungsort: Stavelot
In nomine sancte et individue Trinitatis. Cuono divina misericordia Stabulensis ecclesie procurator successoribus suis. Quia saluberrima institutione rerum gestarum ordo ad confirmandas ecclesiarum possessiones ad posteros transmittamus, nos quoque ne quem posteritatis nostre error vel ignorantia involvat, quid de curte nostra Calko consulentibus et comparantibus fratribus nostris egerimus litteris testamenti nostri memoria commendare curavimus. Multis ergo et magnis ministrorum Calchi negligentiis diu sepeque fatigati, dedimus in pactum Hugoni venatori supradictum predium cum omnibus appenditiis suis, id est decimatione, fundis, reditibus, aqua, silva, molendinis, camba et quicquid scabini ville et circummanentes jure legitimo ad eandem curtem pertinere monstrarent. Et quum diu multumque, ut diximus, neglecta erat villa, primo omnium dominicalem domum, horreum, bovariam, cambam, molendinum super Mosam, que nulla omnino habebantur, reedificaret; silvam nostram que ville supereminet, quantum necessitas supradictorum edificiorum pateretur, fideliter custodiret ; et ea que de censu vel annona vel lino a prepositis in feodum erant data, omnia ad opus ecclesie revendicata, firmiter conservaret, nisi de quibus abbas et consensus fratrum reddi debere testarentur; ministeria quoque ville, id est villicum, decanum, cellerarium, piscatores et omnes servientes ibidem antiquo jure pertinentes ipse disponeret, peccantes corrigeret, mutandos ipse mutaret; nichil de consuetudinibus ville vel de temporibus aut terminis rerum preter consensum nostrum innovaret. Pro his omnibus juravit et obsides dedit quos postea nominabimus, se singulis annis Stabulaus in cellario fratrum daturum LX modios frumenti, mille CCCC ova, mellis amam et dimidiam, cujus mellis villicus debet amam, sacerdos ville dimidiam, LX pastillos quas nos pastatas dicimus ex recenti salmone et pipere compositas, quarum piscem et piscem villicus debet, curtis modium frumenti; in Epyphania Domini camerario de XXIIII pensis lini que de villa exeunt sine ulla excusatione XX pensas Stabulaus persolveret, nam de reliquis IIII ministri ville jura offitii sui retinent et retia piscatorum interdum refitiuntur, quod quando necessarium non est cammerarius amplius lini habebit. Porro de censu ex quo dantur preposito in Pasca XXXII solidi, in festo sancti Remigii totidem, camerario vero in Epyphania X sol., medio maio X, qui omnes fiunt IIII libre et IIII sol., in Passione apostolorum Petri et Pauli primis duobus annis XL sol. dionensis monete daret, reliquis annis XL leod., ex quibus camerarius XII sol. ab ipso Hugone acciperet, prepositus reliquos. Has omnes conditiones a nobis in veritatis testimonio stabilitas ipse jurejurando se servaturum firmavit et obsides dedit Theodericum de Amblauia, Balduinum et Phylippum fratres suos; ea tamen conditione, ut si quid inde convelleret, villam cum toto pacto perderet : quod si ex nobis aliquis de prefatis conditionibus aliquando usurparet, quicquid ei demeretur tantumdem de sua summa retineret. Actum est in capitulo Stabulaus anno incarnationis dominice M° C° XX° VI, indictione V, domno Lothario III° rege, domno Alberone in Leodio presule, domno Cuonone abbate in Stabulaus, Heinrico advocato. Testes sunt, de fratribus : Hugo decanus, Warnerus elemosinarius, Rodulfus tesaurarius, Godefridus cellerarius, Wibaldus hujus testamenti scriptor; de ministerialibus ecclesie : Anselmus villicus, Ebroinus, Adelardus abbas, Gandricus, et multi alii. Hoc quoque testamentum sigillo ecclesie bullatum Hugoni dedimus, ut omni sue vite sicut pretaxatum est villam possideret, nullo herede suo quicquid juris in ea habituro. Cujus exemplar in Augustino de Civitate Dei transcripsimus.