Acte établissant que le curé de Sprimont jouit d’un tiers de la dîme et d’un manse libre.
Datierung: 1127
In nomine Domini. Notum sit omnibus et posteris et presentibus quod Johannes de Awalie sacerdos ecclesiam de Sprimont a domno abbate Rodulfo accepit, ita videlicet ut in omni decimatione tam magna quam parva tertiam partem acciperet, et de septem mansis et dimidio qui ad dotem ejusdem ecclesie pertinent unum liberum mansum id est sine ullo servitii genere haberet. Cum autem ei eadem prebenda non sufficeret, optinuit a supradicto abbate et domno Lietberto et Eminone preposito, ut omnem dotem ejusdem ecclesie possidens in omni decimatione tam magna quam parva mediam partem acciperet, pro quo augmento fratribus XX solid. singulis annis persolveret, quinque videlicet beati Michaelis et XV in festo sancti Martini. Anselmus vero qui eandem ecclesiam cum prefatis conditionibus habuit anno dominice incarnationis M° C° XX° VI, cum supradictum censum solvere non posset et nutricio suo Widoni prebendam illam a fratribus obtinere vellet, omnes commo. . . . in pristinum statum reformavit et sic Widoni tenenda reddidit, sicut Johannes primo acceperat, ita scilicet ut sacerdos in omni decimatione tertiam partem habeat et unum liberum mansum dotis ecclesie, cellerarius autem fratrum duas partes decimationis et sex et dimidium mansum dotis. Dabit autem idem cellerarius in bissextili anno X sol. obsonii archydiacono, sacerdos vero XXX den. circationis in eo anno qui bissextilem precedit. Hoc autem scriptum idcirco fieri placuit, ne ulla contentio apud posteros de rerum varietate oriatur. Actum est indictione V, regnante domno Lothario rege anno II°, domno Alberone episcopo in Leodio, domno Cuonone abbate. Testes sunt de fratribus: Hugo decanus, Godefridus cellerarius, Rodulfus custos, Warnerus prepositus; ex sacerdotali vero ordine : Thietbaldus, Reinboldus, Godefridus, Godescalcus; ex laicis autem : Balduinus de Banneuz et Gozuinus frater ejus, Arnulfus et Werizo de Hotricant, Gislenus de Luncinz.