Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 144

Cuonon, abbé de Stavelot, voulant mettre fin à certains abus, décide que, suivant l’ancienne coutume, les possesseurs de biens ruraux au ban de Stavelot feront, lorsqu’ils y seront requis, les trois transports annuels de chaux au monastère, sans qu’on puisse leur imposer une autre corvée en remplacement de celle-ci.
Datierung: 1126
Ausstellungsort: Stavelot

In nomine sancte et individue Trinitatis. Cuono Dei gratia Stabulensis abbas. Sicut decet ea que inviolata, sancta, bene et ordinabiliter instituta sunt in suo vigore conservare, ita nichilominus convenit illa que pravo usu vitiata sunt in proprium statum reformare. Unde noverit vestra posteritas, quod nos in loco nostro quemdam pravum et omnino dampnosum usum, immo abusionem invenimus, quam nos consilio ecclesie nostre et fidelium nostrorum dato presenti testamento correximus. Cum enim vetus consuetudo esset, ut omnes que intra terminos ville Stabulaus ruralem possessionem habent, ter in anno calcem ad monasterium deferrent, negligentiores ministri, redemptione pro angariis recepta, duo mala operabantur, hoc est et populum exactione opprimebant et muros tam officinarum quam ambitus atrii penitus corruentes negligebant. Nos itaque huic duplici malo occurrentes, statuimus et presenti decreto immobiliter firmavimus, ut deinceps rustici ad monasterium calcem vel lapides ad comburendum deferant, et si jussi non fuerint calcem deportare, nullam prorsus commutationem aut redemptionem pro eo persolvant, excepto quod si calx habundaverit, pro una carrata calcis sex carratas lignorum ad edificandum aut duas ad comburendum. Ibunt autem ter in anno, primo infra maium mensem, secundo inter festum sancti Johannis et sancti Petri in fine mensis junii, tertio inter festum sancti Remacli et sancti Remigii. Quam calcem vel lapides ad comburendum aptos de curtibus nostris deferent, hoc est de Louineis, aut de Scorices, vel de Fielon, vel de Oson. Actum est hoc in Stabulaus, anno ab incarnatione XX° VI°, indictione III , regnante domno Lothario Romanorum III° rege, in Leodio domno Alberone episcopo, in Stabulaus domno Cuonone abbate.