Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 56

Giselbert, comte, marquis et abbé de Stavelot, donne en précaire à noble homme Heilbert, pour le « miles » Lambert, des biens à Wellin et reçoit en retour des biens à fíes Resteigne.
Datierung: 926 10 02
Ausstellungsort: Wellin

In nomine sancte et individue Trinitatis. Gisalbertus gratia Dei comes, marchio et abba sanctorum Petri apostoli [et] Remacli confessoris, serviens ipsorum pietate indigena sancte Dei ecclesie. Ad nostram confluxit misericordiam nobilissimus vir nomine Heilbertus pro quodam milites nomine Lamberto, quatinus ei ex abbatia nostra et stipe cenobitarum predictorum patrum precariam concederemus, et ipse e contra de sua propria hereditate ad limina predictorum patrum juxta antiquum morem tradidit et condonavit, quatinus illi misericordia predictorum patrum apud pium judicem interveniat. Que omnia pro restauratione augmentationeque sancte Dei ecclesie, cum consensu fratrum, licentiam dedi et consensi, ut sicut antiqui patres morem rectum miserunt ac constituerunt, ita et nos per omnia insequi debemus. In Wallinio concessi ei et tradidi mansum I de XXXIIII bonnariis in villa que nominatur [Halmarchia] super fluvium quod vocatur Letia inter IIII confines aliorum hominum : ex uno latere beatissimi Hugberti confessoris atque pontificis existit territorium, ex altero latere tenet Gozpertus, ex tercia vero parte Liutgerus, ex quarta Odilo tenet. Hec omnia ei concessi in vita et uxori sue Heldrudis cum duobus filiis eorum, Lamberto scilicet et Engelberto, tenendi atque possidendi ac censum persolvendi ad altare beati Petri apostoli in una quaque festivitate sancti Remacli sol. I; et post finem illorum, si aliquis de heredibus in ipsa se servitute contra limina predictorum patrum preparare cupit, nemo aliorum virorum ipsam precariam fieri valeat nisi ipse qui de ipsa stirpe processerit. E contra ipse reddidit atque tradidit ad limina predictorum patrum mansum dimidium cum VIIII bonuariis in villa Restennia super ipsum fluvium quod supra commemoravimus, et pratum unum cum tribus carradis feni ferendi : inter confines aduenientium francorum et sancti Remacli confessoris hec reditio consistit. Acta VI non. octob. in villa Wallinio, quarto anno regnante Heinrico, re firma et sine mobilitate cum stipulatione subnixa.

Signum Gisalberti comitis. Signum Burgerici advocati. Signum Rotaldi prepositi. S. Ascheri decani. S. Leutfridi. S. Bermundi. S. Bernardi. S. Roderici. S. Heriberti. S.Theufridi. S. Euerardi. S. Wiolandi. S.Wiserici. S. Odelrici. S. Ernulfi. S. Ermengisi. S. Agerici. S. Tancradi. S. Harduini. S. Alfridi.