Héribert concède en précaire au monastère de Stavelot des biens à Ville dans le comté de Lomme et reçoit en échange un alleu à Charbeaux dans le comté d’Ivois.
Datierung: [915-923] 05 11
Venerabili in Christo abbati Gisleberto et custodi Rotaldo cum reliquis monachis sancti Reniacli. Ego Heribertus, atque uxor mea Gisla et filius meus Rainaldus, donatori inperpetuum esse volo; ideoque dono in precaria per hanc cartam sicut fratres mei et boni homines spondiderunt, hoc est mansum I in comitatu Laumacense in loco qui dicitur Uilla, de una parte sancti Remacli et alia parte Eilgerum, tercia parte Berhaida, quarta parte strata publica et vie communes, et ad ilium mansum de terra arabili perticatas XXX, prati perticatas III, camba una, et mancipia XVI his nominibus : Algrada cum infantibus sius duobus, Berengerum, Gunlant, Tyelant cum uxore sua, Gyreth cum infantibus suis III, Wilielda cum infantibus suis IIII. Ipsum allodium et ipsa mancipia cum superius descriptis dono ad monasterium sancti Remacli pro allodio sancti Remacli quod est in pago Wauerense in comitatu Euodiense in loco qui vocatur Garboch et pro mancipiis ibi residentibus et aspicientibus. Ipsum allodium et ipsa mancipia volo habere ad jus meum et uxoris mee et filii mei. Allodium vero et mancipia superius scripta dono in precaria a partibus sancti Remacli ad Stabulense monasterium et ad mensam fratrum trado. Mea fuit peticio, et vestra et fratrum vestrorum decrevit voluntas, ut ipsum allodium et ipsa mancipia mihi benefitiare deberetis. Quod ita et fecistis. Ea vero ratione, ut, quam diu vixerimus, ipsum allodium et ipsa mancipia cum judicio nostro seu successorum nostrorum valeam habere et excolere et fructus terre recipere; ut nichil inde vendere nec donare nec alienare nec de rebus mancipiis ipsius abstrahere nec imminuere; et quicquid ibidem augere vel meliorare poterimus, post nostrum quando Deus voluerit decessum, ipsum allodium et ipsa mancipia absque ullius contradictione vel judicis assumptione in vestram faciatis recipere potestatem; et censum annis singulis ad festum sancti Remacli III nonas septembris sol. II solvere et procurare studeatis; et si de ipso censu neggligimus aut tardi ad reddendum apparuerimus, qualiter lex doceat emendare studeamus. Et ut hec precaria firmior habeatur vel per tempora conservetur, manu propria et uxor mea vel filius meus subter firmavimus et bonorum hominum testimonio adfirmare rogavimus. Acta sub die V idus maii, regnante domno Karolo rege.
Signum Rotaldi. Signum Lamberti. S. Roberti. S. Remigii. S. Wolhardi. S. Rotgarii. S. Maelfridi. Ego Odilbertus indignus presbyter adinvicem Bertanni recognovi.