Gérard et sa femme Fréduide reçoivent de Giselbert, abbé de Stavelot, des biens situés dans le comté d’Ardeme en échange d’autres biens dans le même comté pour tenir le tout en précaire.
Datierung: 915 04 14
Ausstellungsort: Stavelot
Domino suo in Christo venerabili et inlustri Gisleberto abbati. Ego Gerardus et conjunx mea Freduidis patui tenore expetivimus a vobis de rebus sancti Petri et sancti Remacli de monasterio Stabulau que sunt in pago et in comitatu Arduenensi in loco et a villa qui dicitur Ausegias, ut et una cum consensu et voluntate fratrum vestrorum ipsas a vobis ad ipsum benefitium concedere deberetis. Quod ita et fecistis. Hoc est : mansum dominicatum cum edifitiis suis, alia mansa XXVIIII, molendinis II, cambas II, silva ad saginandum porcos D, mancipiis CCCLX, id est tam terris, domibus, edifitiis, acolabus, mancipiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus concedimus vobis in usum benefitium tam vobis quam et unum ex infantibus vestris post vos, si aliqua procreatio ex vobis processerit. Ea vero ratione ut, quam diu advixerimus, absque prejudicio vestro vel sancti Remacli tenere et usu fructuare faciamus, et censum nos annis singulis de festivitate in festivitatem sancti Remacli qui evenit m non. septemb. sol. V dare et exsolvere debeamus; ac si de ipso censu negligentes aut tardi apparuerimus et ipsas res nostras esse dixerimus, tunc licentiam vos habeatis nos exinde foras eicere et ad vestras partes revocare. Et ut firmior sit hec precaria, ita econtra dederunt Gerardus et uxor ejus Fredeuidis ex sua proprietate ad partem jam dicti monasterii et ad congregationem ibi consistentem de rebus suis in supradicto pago et comitatu Arduennense in villa et loco qui vocatur Buety nebura quicquid ibi visi fuerint habere et tenere, hoc est a loco consurgit rivulus Reddebach usque stratam que pergit ad Uuambais, ipsa strata sequitur usque ad Vrso fontanam et sequitur usque ad fluvium Uruam; item in ipso comitatu in loco qui vocatur Wisonbronna inter hos confines: rivulum Rebach usque ad fluvium Vivam, inde usque rivulum Brunafa, ipsam sequitur usque Harnebach, inde usque strata publica, quicquid inter hos confines habuerunt, et silva quinque partes ad partem sancti Remacli et VI sancti Petri. In tercio loco in ipso comitatu in villa Glaniaco, infra fines nostros, de uno latere terra Erleboldi, de alio latere anteriori terra sancti Remacli, de una fronte terra Euerelmi et de parte quarta terra sancti Albani, quicquid in supradictis finibus visi fuerint [habere] omnia ad partes sancti Petri et sancti Remacli et monasterio vocato Stabulaus post obitum illorum tradiderunt et mancipia CLXXX. Ista omnia superius nominata, id est tam terris, domibus, edificiis, acolabus, mancipiis, campis, silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus post obitum nostrum tradimus ad prefatum monasterium perpetualiter possidendum. Si quis vero, quod fieri non credimus, nos ipsi, quod absit, vel ulla quislibet persona qui [contra] hanc precaturam venire voluerit, contra cui litem intulerit solidos mille componat, et ista precatoria talem obtineat effectum qualiter de quinquennio in quinquennium fuisset renovata, et ista pena non sit necesse cujus intextus per semetipsam debeat perdurare. Actum Stabulaus monasterio publice sub die XVIII kal. maii, anno IIII regni Karoli gloriosi regis. Signum Gisleberti abbatis qui hanc precatoriam fecit et confirmare rogavit. His presentibus actum fuit: Burgericus advocatus, Willelmus centenarius, Huboldus, Saramannus, Ermengisus, Waldo, Hardius, Harduinus, Erlo, Erulfus, Heribertus, Rotaldus prepositus, Askerus monachus. Ailhardus notarius jubente Gisleberto abbate recognovit diemque et tempus ut supra notavit, in Dei nomine feliciter Amen.