Childéric III, roi des Francs, déclare au maire de palais Carloman qu’il a confirmé á l’abbé Anglinus et à ses religieux de Stavelot et de Malmedy, la possession de leurs biens et de leurs immunités, et notamment l’exemption de toute charge à Dînant et à Huy.
Datierung: 744?
Ausstellungsort: Juillet
Hildricus, rex Francorum, viro inclito Karlomano majore domus rectori palatio nostro, qui nobis in solium regni instituit, viris apostolicis patribus nostris necnon et imperatoribus, viris omnibus comitibus vel omnibus agentibus tam presentibus quam futuris. Oportet enim clementia principale inter ceterorum peticiones sacerdotibus quibulisbet benignum accomodare auditum, et que pro timore Dei et pro timore nominis Christi postulatur ponatur proculdubium ad effectum, ut fiat in mercedem conjunctio, dum pro quiete servorum Dei congrua impertitur peticio, qua fidus propheta non dubitat ad Altissimi gratiam pervenire, quod secundum sacro eloquio precipue a domesticis fidei devota mente impenditur, quia scriptum est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Ergo dum et Anglinus abba, qui etiam monasteria Stabulaus et Malmundario, qui ponuntur in foresta nostra Ardinna vel super fisco nostro videntur esse constructa, ex nostro promisso jussus est regere vel ipsorum monachorum, ubi basilicas in honore domnorum sanctorum Petri et Pauli et sancti Martini videntur esse constructas, vel turba plurima monachorum ad unitatem noscuntur [consistere], clementie nostre pro quiete ipsorum servorum Dei preceptionem vigoris nostri placuit propalare sub quo tranquillitatis ordine, Domino protegente, ipsi monachi juxta religionis normam perpetim valeant residere, ut hac serie planius declaratur, quia nichil de canonica institutione convellitur, quicquid a domesticis pro tranquillitate pacis conceditur, nec nobis aliquid detrahendum estimet atque in novo decernitur merito, dum ab antiquis juxta pontificum institutionem pro regale sanctione monasteria sanctorum e Stabulau et Malmundario sub libertatis privilegio videntur consistere. Ergo si quid inibi illius abbati est delegatum aut deinceps fuerit additum, juxta quod ab ipso Anglino abbati vel ceteris domnis abbatibus ad prefata monasteria vel monachos ibidem deservientes, juxta quod eorum continent privilegia, que nobis prefatus Anglinus abba protulit recensendum, sancitum esse cognovimus et scimus, nullus episcoporum, ut diximus, nec presens neque qui fuerit successor ejus, seu archidyaconus, seu eorum ordinatores, vel quelibet persona, possit quoquo ordine auferre de loco ipso aut aliqua potestate sibi ipsa monasteria petere, [aut] quod scriptum est adaptare, vel aliquid quasi pro commutationis titulo minorare, aut de monasteria illata abstollere, nec ad ipsa monasteria vel cellulis ejus, quod facilius est, secundum delegationibus intrare, sed hujus serie auctoritatis ad ipsa monasteria absque ullius inquietudine ibidem cuncta profitiant in augmentis. Aditientes ergo ut etiam in ipso privilegio de abbatis ingressu ipsa loci congregatio, postquam alius migravit, e semetipsis regulariter eligerent, instituendo abbati potestatem habeant committendo, et licentiam habeant terris fiscalis comparandi vel commutandi; aditientes ut nulli penitus judicum vel cujuslibet hominum licentia sit de rebus prefati monasterii absque voluntate ipsorum servorum Dei iniquiter in aliquo defraudare aut de monasterio pro suis usibus usurpare, ne quod primitus est, et Dei iram incurrat et nostram offensam, vel fisco gravi dampno sustineat. Illud nobis precipue [in] integram memoriam nostram placuit addendo, ut tam quod ex nostra largitate, quam deliberatione ipsius vel ceterorum aut cujuslibet fuerit devoluta possessio, quoquo tempore nulla judiciaria potestas aut succidente ad causas audiendo, aut aliquid exactando, ibidem non presumat ingredi; sed omne emunitati hic ipsum monasteria, qui in Dionante castro et in Hogio commorari videntur, nullo theloneo ad usus exactare penitus non presumatis et quicquid exinde fiscus noster forsitan de eorum hominibus aut de ingenuos aut de servientibus que ad ipsas casas legitimo redibunt mitio et earum agros commanire videntur, vel unde quid poterit sperare ex indulgentiam nostram in luminaribus ipsius sancti loci vel stipendia sanctorum Dei, tam nobis in Dei nomine viventibus, quam pro tempore succedentibus, pro mercedis compendium debeant cuncta proficere, ut pro eterna salute vel felicitate patrie seu regni constantiam delectet ipsius monachis immensam Domini pietatem implorare. Quem preceptum decretus noster [Christo] in omnibus suffragante ut firmior habeatur et perhenniter conservetur, suscriptione manus nostre infra estuduimus peragere.
Cadecissa manus recognovit. Signum Childerico domno glorioso rege (L. M.).
Datum quod fecit menses julius.